Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/128

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ii2 C. Valeri Catulli Liber

uvidulam a -f-fluctu cedentcm ad tcmpla dcum me

sidus in antiquis diva novum posuit: Virginis ct sacvi contingens namquc Leonis 6?

lumina, Callisto iuncta Lycaoniae, vertor in occasum, tardum dux ante Booten,

qui vix sero alto mergitur Oceano. sed quamquam me nocte premunt vestigia divum,

lux autem canae Tethyi restituit, 70

(pace tua fari hie liceat, Rhamnusia virgo,

namque ego non ullo vera timore tegam, nee si me infestis discerpent sidera dictis,

condita quin veri pectoris cvoluam) : non his tarn laetor rebus, quam me afore semper, 75

afore me a dominae vertice discrucior, quicum ego, dum virgo quondam fuit, omnibus i^expers

unguentis, una milia multa bibi. nunc vos, optato cum iunxit lumine taeda,

non prius unanimis corpora coniugibus 80

tradite nudantes reiecta veste papillas,

quam iucunda mihi munera libet onyx, vester onyx, casto colitis quae iura cubili.

sed quae se impuro dedit adultcrio, illius a, mala dona levis bibat irrita pulvis: 85

namque ego ab indignis praemia nulla peto. sed magis, o nuptae, semper concordia vestras

semper amor sedes incolat assiduus. tu vero, regina, tuens cum sidera divam

placabis festis luminibus Venerem, 90

•unguinis expertem non siris esse tuam me,

sed potius largis affice muncribus. sidera cur *retinent? iterum* coma regia fiam :

proximus Hydrochoi fulgoret Oarion !

�� �