Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/138

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

122 C. ] r alcri Cat nil i Liber

hie, velut in nigro iactatis turbine nautis lenius aspirans aura secunda venit 65 iam prece Pollucis, iam Castoris implorata, ?-,

tale fuit nobis Allius auxilium.

is clausum lato patefecit limite campum,

isque domum nobis isque dedit dominam, ad quam communes exerceremus amores. 70 quo mea se molli Candida diva pedc .^o

intulit et trito fulgentem in limine plantain

innixa arguta constituit solea ; coniugis ut quondam flagrans advenit amore Protesilaeam Laudamia domum 75 inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro 35 hostia caelestis pacificasset eros. nil mihi tarn valde placeat, Rhamnusia virgo,

quod temere invitis suscipiatur en's, quam ieiuna pium desideret ara cruorem, so doctast amisso Laudamia vircy 40

coniugis ante coacta novi dimittere collum

quam veniens una atque altera rursus hiemps noctibus in longis avidum saturasset amorem, posset ut abrupto vivere coniugio, 8g quod scibant Parcae non longo tempore abesse, 45 si miles muros isset ad Iliacos : nam turn Helenae raptu primores Argivorum

coeperat ad sese Troia cicre viros. Troia (nefas) commune sepulcrum Asiac Europac- que, 90 Troia virum et virtutum omnium acerba cinis, 50

  • quacne etiam* nostro letum miserabile fratri

attulit. ei misero frater adempte mihi, [ei misero fratri iucundum lumen ademptum, tecum una totast nostra sepulta domus ; 95 omnia tecum una pcrierunt gaudia nostra, 55

quae tuns in vita dulcis alebat amor].

�� �