Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/140

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

124 C". Valeri Cat alii Liber

��quern nunc tarn longe non inter nota sepulcra

nee prope cognatos compositum cineres, sed Troia obscena, Troia infelice sepultum lco detinet extremo terra aliena solo. 60

ad quam turn properans fertur [simul] undique pubes Graeca penetralis deseruisse focos, ne Paris abducta gavisus libera moecha otia pacato degeret in thalamo. 10; quo tibi turn casu, pulcherrima Laudamia, 65

ereptumst vita dulcius atque anima coniugium : tanto te absorbens verticc amoris

aestus in abruptum detulerat barathrum, quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum mo siccare emulsa pingue palude solum, 70

quod quondam caesis montis fodisse medullis

audit falsiparens Amphitryoniades, tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta perculit imperio deterioris eri, "5 pluribus ut caeli tereretur ianua divis, --.

Hebe nee longa virginitate foret. sed tuus altus amor barathro fuit altior illo, qui tamen indomitam ferre iugum docuit : nam nee tarn carum confecto aetate parenti '20 una caput seri nata nepotis alit, 80

qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis

nomen testatas intulit in tabulas, impia derisi gentilis gaudia tollens suscitat a cano vulturium capiti : 125 nee tantum niveo gavisast ulla columbo 85

compar, quae multo dicitur improbius oscula mordenti semper decerpcre rostro, quam quae praecipue multiyolast mulier.

�� �