Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/150

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

134 C- Valeri Catulli Liber

��LXXXIII

Lesbia mi praesente viro mala plurima elicit:

haec illi fatuo maxima lactitiast. mule, nihil sentis. si nostri oblita taceret,

sana esset : nunc quod gannit ct obloquitur, non solum meminit, sed quae multo acrior est res, 5

iratast. hoc est, uritur et loquitur.

��LXXXIV

Chommoda dicebat, si quando commoda vcllet

dicere, et insidias Arrius hinsidias, et turn mirifice sperabat se esse locutum,

cum quantum poterat dixerat hinsidias. credo, sic mater, sic Liber avunculus cius, 5

sic maternus avus dixerat atque avia. hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:

audibant eadem haec leniter et leviter, nee sibi postilla metuebant talia verba,

cum subito affcrtur nuntius horribilis, ro

Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,

iam non Ionios esse, sed Hionios.

��LXXXV

Odi ct amo. quarc id faciam, fortasse requiris. ncscio, sed fieri sentio et excrucior.

�� �