Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/152

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

136 C. VaUri Calulli Liber

��LXXXVI

Quintia formosast multis ; mihi Candida, longa, rectast. haec ego sic singula confiteor,

to turn illud formosa nego : nam nulla venustas, nulla in tarn magnost corpore mica salis.

Lesbia formosast, quae cum pulcherrima totast, turn omnibus una omnis surripuit Veneres.

��LXXXVI I

Nulla potest mulier tantum se dicere amatam vere, quantum a me Lesbia amata mea's.

nulla fides ullo fuit umquam foedere tanta, quanta in amore tuo ex parte reperta meast.

��XCI

Xon ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum

in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore, quod tc cognossem bene constantemve putarem

aut posse a turpi mentem inhibere probro, sed ncque quod matrem nee germanam esse vide- bam 5

hanc tibi, cuius me magnus edebat amor, et quamvis tecum multo coniungerer usu,

non satis id causae credideram esse tibi. tu satis id duxti : tantum tibi gaudium in omni

culpast, in quacumque est aliquid sceleris. io

�� �