Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/162

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

146 C. Vale r i Cat u Hi Liber

��CXIV

Firmano saltu non falso Mentula dives fertur, qui tot res in se habet egregias,

aucupia omne genus, piscis, prata, arva ferasque. nequiquam : fructus sumptibus exsuperat.

quare concedo sit dives, dum omnia desint. 5

  • saltus laudemus commoda, dum ipse egeat*.

��cxv

Mentula habet finstar triginta iugera prati, quadraginta arvi : cetera sunt maria.

cur non divitiis Croesum superare potis sit uno qui in saltu ftotmoda possideat,

prata, arva, ingentis silvas fsaltusque paludesque 5 usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum ?

��CXVI

Saepe tibi studioso animo venante requirens

carmina uti possem mitterc Battiadae, qui te lenirem nobis, neu conarere

tela infesta *mihi mitterc in usque caput, hunc video mihi nunc frustra sumptum esse la- borem, 5

Gelli, nee nostras hie valuissc preces. contra nos tela ista tua cvitamus amictu :

at fixus nostris tu dabi' supplicium.

�� �