Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/18

E Wikisource
Haec pagina emendata est
2
C. Valeri Catulli Liber
I

Cui dono lepidum novum libellum
arido modo pumice expolitum?
Corneli, tibi: namque tu solebas
meas esse aliquid putare nugas,
iam tum cum ausus es unus Italorum 5
omne aevum tribus explicare chartis
doctis, Iuppiter, et laboriosis.
quare habe tibi quicquid hoc libelli,
qualecumque; quod, o patrona virgo,
plus uno maneat perenne saeclo. 10

II

Passer, deliciae meae puellae,
quicum ludere, quem in sinu tenere,
cui primum digitum dare appetenti
et acris solet incitare morsus,
cum desiderio meo nitenti 5
carum nescio quid libet iocari,
credo ut, cum gravis acquiescet ardor,
sit solaciolum sui doloris,
tecum ludere sicut ipsa possem
et tristis animi levare curas ! 10

IIa

tarn gratumst mihi quam ferunt puellae
pernici aureolum fuisse malum,
quod zonam soluit diu ligatam.