12 C. Valeri Catulli Liber
praetor, nee faceret pili cohortem.
'at certe tamen,' inquiunt, 'quod illic
natum dicitur esse, comparasti 15
ad lecticam homines.' ego, ut puellae
unum me facerem beatiorem,
1 non' inquam ' mihi tarn fuit maligne,
ut, provincia quod mala incidisset,
non posscm octo homines parare rectos.' 20
at mi nullus erat nee hie neque illic,
fractum qui veteris pedem grabati
in collo sibi collocarc posset.
hie ilia, ut decuit cinaediorem,
' quaeso' inquit 'mihi, mi Catulle, paulum 25
istos : commodum enim volo ad Serapim
deferri.' ' mane ' inquio puellae ;
' istud quod modo dixeram me habere,
fugit me ratio : meus sodalis
Cinnast Gaius ; is sibi paravit. ^o
verum, utrum illius an mei, quid ad me?
utor tarn bene quam mihi *paratis.
sed tu insulsa male ac molesta vivis,
per quam non licet esse neglegentem.'
��XI
Furi et Aureli, comites Catulli, sive in cxtremos penetrabit Indos, litus ut longe resonantc Eoa
tunditur unda, sive in Hyrcanos Arabesque molles, seu Sacas sagittiferosque Parthos,
- ive quae septemgeminus colorat
aequora Nilus,
�� �