Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/30

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

i4 C. Valeri Catulli Liber

sive trans altas gradietur Alpes,

Caesaris visens monimenta magni, 10

Gallicum Rhenum, -f-horribilesque ulti-

mosque Britannos, omnia haec, quaccumque feret voluntas caelitum, temptare simul parati, pauca n initiate meae puellae 15

non bona dicta, cum suis vivat valeatquc moechis, quos simul complcxa tenet trecentos, nullum amans vere, sed identidem omnium

ilia rumpens : 20

nee meum respectet, ut ante, amorem, qui illius culpa cecidit velut prati ultimi flos, praeter cunte postquam

tactus aratrost.

XII

Marrucine Asini, manu sinistra

non belle uteris in ioco atque vino :

tollis lintea ne^le^entiorum.

hoc salsum esse putas ? fugit te, inepte :

quamvis sordida res et invenustast. g

non credis mihi? crede Pollioni

fratri, qui tua furta vel talento

mutari velit : est enim leporum

disertus puer ac facetiarum.

quare aut hendecasyllabos trecentos 10

expecta aut mihi linteum remitte ;

quod me non movet aestimatione,

verumst mnemosynum mci sodalis.

nam sudaria Saetaba ex Hibcris

miserunt mihi muneri Fabullus 15

et Veranius : haec amem nccessest

ut Veraniolum meum et Fabullum.

�� �