Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/34

E Wikisource
Haec pagina emendata est
18
C. Valeri Catulli Liber


nam, si luxerit, ad librariorum
curiam scrinia, Caesios, Aquinos,
Suffenum, omnia colligam venena,
ac te his suppliciis remunerabor. 20
vos hinc interea valete abite
illuc, unde malum pedem attulistis,
saecli incommoda, pessimi poetae.


XIV*

Siqui forte mearum ineptiarum
lectores critis manusque vestras
non horrebitis admovere nobis


* * * *


XVI
* * * *

qui me ex versiculis meis putastis,
quod sunt molliculi, parum pudicum.
nam castum esse decet pium poetam
ipsum, versiculos nihil necessest.


XVII

O Colonia, quae cupis ponte ludere longo,
et salire paratum habes, sed vereris inepta
crura ponticuli axulis stantis in redivivis,
ne supinus eat cavaque in palude recumbat;
sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat, 5
in quo vel Salisubsili sacra suscipiantur:
munus hoc mini maximi da, Colonia, risus.
quendam municipem meum de tuo volo ponte
ire praecipitem in lutum per caputque pedesque,
verum totius ut lacus putidaeque paludis 10
lividissima maximeque est profunda vorago.