Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/36

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

20 C. Valeri Catulli Liber

insulsissimus est homo, nee sapit pueri instar bimuli tremula patris dormientis in ulna. cui cum sit viridissimo nupta (lore puella —

et puella tenellulo delicatior haedo, 15

asservanda nigerrimis diligentius uvis, —

ludere banc sinit ut lubet, nee pili facit uni,

nee se sublevat ex sua parte, sed velut alnus

in fossa Liguri iacet suppernata securi,

tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam, 20

talis iste mcus stupor nil videt, nihil audit,

ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.

nunc eum volo de tuo pontc mittere pronum,

si potc stolidum rcpentc excitare veternum

et supinum animum in gravi derelinquere caeno, 25

ferream ut soleam tenaci in voragine mula.

XXII

Suffenus iste, Vare, quern probe nosti,

homost venustus et dicax et urban us,

idemque longe plurimos facit versus.

puto esse ego illi milia aut decern aut plura

perscripta, nee sic ut fit in palimpsesto 5

relata : chartae regiae, novi libri,

novi umbilici, lora rubra, membranae,

derecta plumbo, et pumice omnia aequata.

haec cum legas tu, bellus ille et urbanus

Suffenus unus caprimulgus aut fossor 10

rursus videtur: tantum abhorret ac mutat.

hoc quid putemus esse? qui modo scurra

�� �