Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/40

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

24 C. Valcvi Cat ul ii Liber

XXIV

O qui flosculus es Iuvcntiorum, non horum modo, seel quot aut fuerunt aut posthac aliis erunt in annis, mallem divitias Midae dedisses

isti, cui ncque scrvus est neque area, 5

quam sic tc sineres ab illo amari.

'quid? non est homo bcllus?' inquies. est:

sed bello huic neque servus est neque area.

hoc tu quamlubet abice elevaquc :

ncc scrvum tamen illc habet neque arcam. 10

XXV

Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo vcl anseris medullula vcl imula oricilla

situque araneoso, idemque Thalle, turbida rapacior procella, cum fdiva mulier aries-f- ostendit oscitantes, 5

remitte pallium mihi meum, quod involasti, sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos, inepte, quae palam soles habere tamquam avita. quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte, ne laneum latusculum manusque mollicellas 10

inusta turpiter tibi flagella conscribillent, et insolenter aestues velut minuta magno deprensa navis in mari vesanicnte vento.

XXVI

Furi, villula nostra non ad Austri

flatus oppositast neque ad Favoni

nee sacvi Borcac aut Apheliotae,

verum ad milia quindceim et ducentos.

o ventum horribilcm atque pestilentem ! 5

�� �