Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/54

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

38 C. Valeri Catulli Liber

an ut pervenias in ora vulgi ? 5

quid vis? qualubet esse notus optas? eris, quandoquidem meos amores cum longa voluisti amare poena.

XLI

Ameana

tota milia me decern poposcit,

ista turpiculo puella naso,

decoctoris arnica Formiani.

propinqui, quibus est puella curae, 5

amicos medicosque convocate :

non est sana puella, nee rogare

qualis sit solet aes imaginosum.

XLII

Adeste, hendecasyllabi, quot estis

omnes undique, quotquot estis omnes.

iocum me putat esse moecha turpis,

et negat mihi vestra reddituram

pugillaria, si pati potestis. 5

persequamur earn, et reflagitemus.

quae sit, quaeritis. ilia, quam videtis

turpe incederc, mimice ac moleste

ridentem catuli ore Gallicani.

circumsistite cam, et reflagitate, 10

' moecha putida, redde codicillos,

redde, putida moecha, codicillos.'

non assis facis ? o lutum, lupanar,

aut si perditius potes quid esse.

sed non est tamen hoc satis putandum. 15

quod si non aliud fpotest, ruborem

ferreo canis exprimamus ore :

conclamatc iterum altiore voce

�� �