Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/62

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

46 C. Valeri Catulli Liber

XLIX

Disertissime Romuli ncpotum,

quot sunt quotque fuere, Marce Tulli,

quotque post aliis erunt in annis,

gratias tibi maximas Catullus

agit pessimus omnium poeta,

tanto pessimus omnium poeta

quanto tu optimus omnium's patronus.

��L

��Hesterno, Licini, die otiosi

multum lusimus in fmeis tabellis,

ut convenerat esse delicatos.

scribens versiculos uterque nostrum

ludebat numero modo hoc modo illoc, 5

reddens mutua per iocum atque vinum.

atque illinc abii tuo lepore

incensus, Licini, facetiisque,

ut nee me miserum cibus iuvaret

nee somnus tegeret quiete ocellos, 10

sed toto indomitus furore lecto

versarer, cupiens videre lucem,

ut tecum loquerer simulque ut essem.

at defessa labore membra postquam

semimortua lectulo iacebant, 15

hoc, iucundc, tibi pocma feci,

ex quo perspiccres meum dolorem.

nunc audax cave sis, precesque nostras

oram us cave despuas, ocelle,

ne poenas Nemesis reposcat a te. :o

est vcmens dea : lacdere hanc caveto.

�� �