Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/64

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

4 8 C. Valeri Catulli Liber

LI a

Illc mi par esse deo videtur, ille, si fas est, superare divos, qui sedens adversus identidem te

spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis 5

eripit sensus mihi ; nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi

[vocis in ore] lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte 10

tintinant aures, gemina teguntur

lumina nocte.

Lib

Otium, Catulle, tibi molestumst : otio exultas nimiumque gestis. otium et reges prius et beatas perdidit urbes.

LII

Quid est, Catulle? quid moraris emori ? sella in curuli struma Nonius sedet, per consulatum perierat Vatinius: quid est, Catulle ? quid moraris emori ?

LIII

Risi nescio quern modo e corona,

qui, cum mirifice Vatiniana

mens crimina Calvus explicasset,

admirans ait haec manusque tollcns,

'di magni, salaputtium disertum ! ' 5

�� �