Pagina:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/92

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

76 C. Valeri Catulli Liber

nimio c labore somnum capiunt sine Cerere.

piger his labante langore oculos sopor operit :

abit in quiete molli rabidus furor animi.

sed ubi oris aurei Sol radiantibus oculis

lustravit aethcra album, sola dura, mare ferum, 40

pepulitque noctis umbras vegetis sonipedibus,

ibi Somnus excitum Attin fugiens citus abiit :

trepidante cum recepit dea Pasithea sinu.

ita de quiete molli rapida sine rabie

simul ipse pectore Attis sua facta rccoluit, 45

liquidaque mente vidit sine quis ubique foret,

animo aestuante rusum reditum ad vada tetulit.

ibi maria vasta visens lacrimantibus oculis,

patriam allocuta maestast ita voce miseriter.

'patria o mei creatrix, patria o mea genetrix, 50

ego quam miser relinquens, dominos ut erifugae

famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem,

ut apud nivem et ferarum gelida stabula forem

et earum f omnia adirem + furibunda latibula?

ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor? 55

cupit ipsa pupula ad te sibi derigere aciem,

rabie fera carens dum breve tempus animus est.

egone a mea remota haec ferar in nemora domo ?

patria, bonis, amicis, genitoribus abero ?

abero foro, palaestra, stadio et guminasiis? 60

miser a miser, querendumst etiam atque etiam, anime.

quod enim genus figuraest, ego non quod habuerim ?

ego \ mulier, ego adolcscens, ego ephebus, ego puer,

ego guminasi fui flos, ego eram decus olei :

mihi ianuae frequentes, mihi limina tepida, 65

�� �