8o C. Valcri Catnlli Liber
LXIV
Peliaco quondam prognatac vertice pinus
dicuntur liquidas Neptuni nassc per undas
Phasidos ad fluctus et fines Aeeteo.s,
cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis,
auratam optantes Colchis avcrtcrc pellem 5
ausi sunt vada salsa cita dccurrcrc puppi,
caerula verrentes abicgnis aequora palmis ;
diva quibus retinens in summis urbibus arces
ipsa levi fecit volitantem flamine currum,
pinea coniungens inflexae texta carinae. 10
ilia rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor,
tortaque remigio spumis incanduit unda,
emersere + feri candenti e gurgite vultus
aequoreae monstrum Nereides admirantes. 15
ilia * siqua alia vidcrunt luce marinas
mortales oculis nudato corpore Nymphas
nutricum tenus extantes e gurgite cano.
turn Thetidis Peleus incensus fertur amore,
turn Thetis humanos non despexit hymenaeos, 20
turn Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.
o nimis optato saeclorum tempore nati
heroes, salvete, deum * gens, o bona matrum
progenies salvete, iterum * salvete bonarum *. 23 s
vos ego saepc meo vos carmine compellabo :
teque adeo eximie taedis felicibus aucte, 25
Thessaliae col u men Peleu, cui Iuppiter ipse,
ipse suos divum genitor concessit amores.
�� �