Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/101

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ad haec in unius fugitiui serui catenas compedesque plus auri, atque argenti congestum, quam totus ipsorum trium apparatus constiterat, subsidentibus pennis omnem illum cultum, quo sese tam arroganter extulerant, pudefacti, seposuerunt.

Maxime uero postquam familiarius cum Utopiensibus collocuti, mores eorum atque opiniones didicere, mirantur illi siquidem quemquam esse mortalium quem exiguae gemmulae, aut lapilli dubius oblectet fulgor, cui quidem stellam aliquam, atque ipsum denique solem liceat intueri, aut quemquam tam insanum esse, ut nobilior ipse sibi ob tenuioris lanae filum uideatur, siquidem hanc ipsam (quantumuis tenui filo sit) ouis olim gestauit, nec aliud tamen interim, quam ouis fuit.

Mirantur item aurum suapte natura tam inutile, nunc ubique gentium aestimari tanti, ut homo ipse per quem, atque adeo in cuius usum id precij obtinuit, minoris multo quam aurum ipsum aestimetur, usque adeo ut plumbeus quispiam, & cui non plus ingenij sit quam stipiti, nec minus etiam improbus quam stultus, multos tamen & sapientes & bonos uiros in seruitute habeat, ob id duntaxat, quod ei magnus contigit aureorum numismatum cumulus, quem si qua fortuna, aut aliqua legum stropha (quae nihil minus ac fortuna ipsa summis ima permiscet) ab hero illo ad abiectissimum totius familiae suae nebulonem transtulerit, fit nimirum paulo post, ut in famuli sui famulicium concedat, uelut appendix additamentumque numismatum.

Caeterum