Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/111

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

uera uoluptate nihil habere commercij.

Nam quod uulgo sensum iucunditate perfundunt (quod uoluptatis opus uidetur) nihil de sententia decedunt. non enim ipsius rei natura, sed ipsorum peruersa consuetudo in causa est. cuius uitio fit, ut amara pro dulcibus amplectantur.

Non aliter ac mulieres grauidae picem & seuum, corrupto gustu, melle mellitius arbitrantur.

Nec cuiusquam tamen aut morbo, aut consuetudine deprauatum iudicium, mutare naturam, ut non aliarum rerum, ita nec uoluptatis potest.

Uoluptatum quas ueras fatentur, species diuersas faciunt.

Siquidem alias animo, corpori alias tribuunt.

Animo dant intellectum, eamque dulcedinem quam ueri contemplatio pepererit.

Ad haec suauis additur bene actae uitae memoria, & spes non dubia futuri boni.

Corporis uoluptatem in duas partiuntur formas, quarum prima sit ea, quae sensum perspicua suauitate perfundit, quod alias earum instauratione partium fit, quas insitus nobis calor exhauserit.

Nam hae cibo potuque redduntur, alias dum egeruntur illa, quorum copia corpus exuberat. haec suggeritur, dum excrementis intestina purgamus, aut opera liberis datur, aut ullius prurigo partis frictu scalptuue lenitur.

Interdum uero uoluptas oritur, nec redditura quicquam quod membra nostra desyderent, nec ademptura quo laborent; caeterum quae sensus nostros tamen ui quadam occulta, sed illustri motu titillet afficiatque, & in se conuertat,