Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/113

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

uoluptatem pariat, uelut calor igni gignitur, nimirum utrobique efficitur, ut quibus immota sanitas adest his uoluptas abesse non possit.

Praeterea dum uescimur, inquiunt, quid aliud quam sanitas quae labefactari coeperat, aduersus esuriem (cibo commilitone) depugnat, in qua dum paulatim inualescit, ille ipse profectus ad solitum uigorem suggerit illam, qua sic reficimur, uoluptatem.

Sanitas ergo quae in conflictu laetatur, eadem non gaudebit adepta uictoriam! Sed pristinum robur, quod solum toto conflictu petiuerat, tandem feliciter assecuta, protinus obstupescet! nec bona sua cognoscet atque amplexabitur! Nam quod non sentiri sanitas dicta est, id uero perquam procul a uero putant.

Quis enim uigilans, inquiunt, sanum esse se non sentit, nisi qui non est! quemne tantus, aut stupor, aut lethargus adstringit, ut sanitatem non iucundam sibi fateatur ac delectabilem! at delectatio quid aliud quam alio nomine uoluptas est! Amplectuntur ergo in primis animi uoluptates, (eas enim primas omnium principesque ducunt) quarum potissimam partem censent ab exercitio uirtutum bonaeque uitae conscientia proficisci.

Earum uoluptatum quas corpus suggerit, palmam sanitati deferunt.

Nam edendi, bibendique suauitatem, & quicquid eandem oblectamenti rationem habet, appetenda quidem, sed non nisi sanitatis gratia statuunt.

Neque enim per se iucunda esse talia, sed quatenus aduersae ualitudini clanculum