Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/118

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Lascarem habent tantum, Theodorum enim non aduexi mecum, nec dictionarium aliquem praeter Hesychium, ac Dioscoridem; Plutarchi libellos habent charissimos, & Luciani quoque facetijs ac lepore capiuntur.

Ex poetis habent Aristophanem, Homerum, atque Euripidem; tum Sophoclem minusculis Aldi formulis.

Ex historicis Thucydidem atque Herodotum; necnon Quin Herodianum. in re medica quoque sodalis meus Tricius Apinatus aduexerat secum parua quaedam Hippocratis opuscula, ac Microtechnen Galeni, quos libros magno in precio habent; siquidem & si omnium fere gentium, re medica minime egent, nusquam tamen in maiore honore est, uel eo ipso quod eius cognitionem numerant inter pulcherrimas atque utilissimas partes philosophiae; cuius ope philosophiae dum naturae secreta scrutantur, uidentur sibi non solum admirabilem inde uoluptatem percipere; sed apud autorem quoque eius, atque opificem summam inire gratiam; quem caeterorum more artificum arbitrantur; mundi huius uisendam machinam homini (quem solum tantae rei capacem fecit) exposuisse spectandam; eoque chariorem habere; curiosum ac sollicitum inspectorem, operisque sui admiratorem; quam eum qui uelut animal expers mentis; tantum ac tam mirabile spectaculum, stupidus immotusque neglexerit.

Utopiensium itaque exercitata literis ingenia mire ualent ad inuentiones artium, quae faciant aliquid