Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/121

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

laborantes assidendo, colloquendo, adhibendo demum quae possunt leuamenta solantur.

Caeterum si non immedicabilis modo morbus sit uerumetiam perpetuo uexet atque discrutiet; tum sacerdotes ac migistratus hortantur hominem, quandoquidem omnibus uitae munijs impar alijs molestus ac sibi grauis morti iam suae superuiuat, ne secum statuat pestem diutius ac luem alere, neue quum tormentum ei uita sit mori dubitet, quin bona spe fretus acerba illa uita uelut carcere atque aculeo uel ipse semet eximat; uel ab alijs eripi se sua uoluntate patiatur; hoc illum quum non commoda, sed supplicium abrupturus morte sit prudenter facturum, quoniam uero sacerdotum in ea re consilijs, id est interpretum dei sit obsecuturus, etiam pie sancteque facturum.

Haec quibus persuaserint; aut inedia sponte uitam finiunt, aut sopiti sine mortis sensu soluuntur.

Inuitum uero neminem tollunt nec officij erga eum quicquam imminuunt persuasos hoc pacto defungi honorificum.

Alioqui qui mortem sibi consciuerit causa non probata sacerdotibus & senatui; hunc neque terra neque igne dignantur; sed in paludem aliquam turpiter insepultus abijcitur.

Foemina non ante annum duodeuicesimum nubit.

Mas non nisi expletis quatuor etiam amplius.

Ante coniugium, mas aut foemina si conuincatur furtiuae libidinis, grauiter in eum eamue animaduertitur; coniugioque illis in totum interdicitur, nisi uenia principis noxam remiserit, sed &