Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/137

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ambo priuati sint, capto aut interempto, alter e duobus uelut haereditate succedat, eique ex euentu tertius. ne (ut sunt bellorum sortes uariae) periclitante duce totus perturbetur exercitus.


E quaque ciuitate delectus exercetur ex his, qui sponte nomen profitentur. neque enim inuitus quisquam foras in militiam truditur, quod persuasum habeant, si quis sit natura timidior, non ipsum modo nihil facturum strennue, sed metum etiam comitibus incussurum.

Caeterum si quod bellum ingruat in patriam, ignauos huiusmodi, modo ualeant corpore, in naues mixtos melioribus collocant; Aut in moenibus sparsim disponunt. unde non sit refugiendi locus. ita suorum pudor, hostis in manibus, atque adempta fugae spes, timorem obruunt, & saepe extrema necessitas in uirtutem uertitur.

At sicuti ad externum bellum ex ipsis nemo protrahitur nolens, ita foeminas uolentes in militiam comitari maritos, adeo non prohibent, ut exhortentur etiam, & laudibus incitent, profectas cum suo quamque uiro, pariter in acie constituunt. tum sui quemque liberi affines cognati circunsistunt, ut hi de proximo sint mutuo sibi subsidio, quos maxime ad ferendas inuicem suppetias natura stimulat.

In maximo probro est coniunx absque coniuge redux, aut amisso parente reuersus filius. quo fit, uti si ad ipsorum manus uentum sit modo perstent hostes, longo & lugubri praelio ad internitionem usque decernatur.

Nempe ut omnibus curant