Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/150

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ad bellum. tunc enim septem ex illis cum exercitu profectis totidem sufficiuntur interim, sed illi reuersi, suum quisque locum recuperat, qui supersunt, hij quoad decedentibus illis ordine succedant, comites interea sunt Nam Pontificis. unus reliquis praeficitur.

Eliguntur a populo, idque caeterorum ritu magistratuum, occultis, ad studia uitanda, suffragijs. electi a suo collegio consecrantur.

Hij rebus diuinis praesunt, religiones curant, ac morum ueluti censores sunt, magnoque pudori ducitur ab hijs quenquam tanquam uitae parum probatae accersi, compellariue.

Caeterum ut hortari atque admonere illorum est, ita coercere atque in facinorosos animaduertere principis, atque aliorum est magistratuum, nisi quod sacris interdicunt, quos improbe malos comperiunt. nec ullum fere supplicium est quod horreant magis.

Nam & summa percelluntur infamia, & occulto religionis metu lacerantur, ne corporibus quidem diu futuris in tuto. quippe ni properam poenitentiam sacerdotibus approbent, comprehensi impietatis poenam Senatui persoluunt.

Pueritia iuuentusque ab illis eruditur, nec prior literarum cura, quam morum ac uirtutis

habetur, namque summam adhibent industriam, ut bonas protenus opiniones, & conseruandae ipsorum reipublicae utiles, teneris adhuc, & sequacibus puerorum animis instillent, quae ubi pueris penitus insederint, uiros per totam uitam comitantur, magnamque ad tuendum publicae rei