Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/155

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

numerosos praeferunt, non quod haec nesciant nihil ad diuinam conferre naturam, quippe ut nec ipsas hominum preces, sed & innoxium colendi genus placet, & hijs odoribus luminibusque, ac caeteris etiam cerimonijs nescio quomodo sese sentiunt homines erigi, atque in dei cultum animo alacriore consurgere.

Candidis in templo uestibus amicitur populus, sacerdos uersicolores induitur, & opere & forma mirabiles materia non perinde preciosa. neque enim auro intextae. aut raris coagmentatae lapidibus, sed diueris auium plumis, tam scite, tantoque artificio laboratae sunt, ut operis precium nullius aestimatio materiae fuerit aequatura.

Ad hoc in illis uolucrum pennis, plumisque, & certis earum ordinibus, quibus in sacerdotis ueste discriminantur, arcana quaedam dicunt contineri mysteria, quorum interpretatione cognita (quae per sacrificos diligenter traditur) diuinorum in se beneficiorum, suaeque uicissim pietatis in deum, ac mutui quoque inter se officij admoneantur.

Quum primum sacerdos ita ornatus ex adyto sese offert, cuncti protinus in terram uenerabundi procumbunt, tam alto ab omni parte silentio, ut ipsa rei facies, terrorem quemdam uelut praesentis cuiuspiam numinis incutiat.

Tellure paulum morati, dato ab sacerdote signo, erigunt sese. tum laudes deo canunt, quas musicis instrumentis interstingunt, alijs magna ex parte formis, quam quae nostro uisuntur orbe.

Ex illis pleraque