Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/156

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

sicuti quae nobis in usu sunt, multum suauitate uincunt. ita quaedam nostris ne conferenda quidem sint.

Uerum una in re haud dubie longo nos interuallo praecellunt, quod omnis eorum musica, siue quae personatur organis, siue quam uoce modulantur humana, ita naturales affectus imitatur & exprimit, ita sonus accommodatur ad rem, seu deprecantis oratio sit, seu laeta, placabilis, turbida, lugubris, irata, ita rei sensum quendam melodiae forma repraesentat, ut animos auditorum mirum in modum afficiat, penetret, incendat. solennes ad ultimum conceptis uerbis preces, sacerdos pariter populusque percensent, ita compositas, ut quae simul cuncti recitant, priuatim quisque ad semet referat.

In his deum & creationis, & gubernationis, & caeterorum praeterea bonorum omnium, quilibet recognoscit autorem, tot ob recepta beneficia gratias agit. nominatim uero quod deo propitio in eam rempublicam inciderit quae sit felicissima, eam religionem sortitus sit, quam speret esse uerissimam.

Qua in re, si quid erret, aut si quid sit alterutra melius, & quod deus magis approbet, orare se eius bonitas efficiat, hoc ut ipse cognoscat. paratum enim sequi se quaqua uersus ab eo ducatur, sin & haec Reipublicae forma sit optima, & sua religio rectissima, tum uti & ipsi constantiam tribuat, & caeteros mortales omneis ad eadem instituta uiuendi, in eandem de deo opinionem perducat, nisi inscrutabilem eius uoluntatem etiam sit, quod in hac