Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/19

E Wikisource
Haec pagina emendata est
19
THOMAE MORI

endi laborem, neque de dispositione quicquam fuisse cogitandum, cui tantum erant ea recitanda, quæ tecum unà pariter audiui narrantem Raphaëlem. quare nec erat quod in eloquendo laboraretur, quando nec illius sermo potuit exquisitus esse, quum esset primum subitarius, atque extemporalis, deinde hominis, ut scis, non perinde Latine docti quàm Græce, & mea oratio quanto accederet propius ad illius neglectam simplicitatem, tanto futura sit propior ueritati, cui hac in re soli curam & debeo & habeo. Fateor mi Petre, mihi adeo multum laboris hijs rebus paratis detractum, ut penè nihil fuerit relictum. alioquin huius rei uel excogitatio, uel œconomia potuisset ab ingenio neque infimo, neque prorsus indocto postulare, tum temporis nonnihil, tum studij. Quod si exigeretur, ut diserte etiam res, non tantum uere, scriberetur, id uero à me præstari, nullo tempore, nullo studio potuisset. Nunc uero quum ablatis curis hijs, in quibus tantum fuit sudoris exhauriendum, restiterit tantum hoc, uti sic simpliciter scriberentur audita, nihil erat negocij. Sed huic tamen tam nihilo negocij peragendo, cætera negocia mea minus ferè quàm nihil tempo-

ris