Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/23

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ne quicquam huic operi meo, aut insit falsi, aut ueri desyderetur. Atque haud scio an praestet ipsum ei librum ostendi. Nam neque alius aeque sufficit, si quid est erratum corrigere, neque is ipse aliter hoc praestare potest, quam si quae sunt a me scripta perlegerit. Ad haec: fiet ut hoc pacto intelligas, accipiatne libenter, an grauatim ferat, hoc operis a me conscribi. Nempe si suos labores decreuit ipse mandare literis, nolit fortasse me: neque ego certe uelim, Vtopiensium per me uulgata republica, florem illi gratiamque nouitatis historiae suae praeripere.

Quanquam ut uere dicam, nec ipse mecum satis adhuc constitui, an sim omnino aediturus. Etenim tam uaria sunt palata mortalium, tam morosa quorundam ingenia, tam ingrati animi, tam absurda iudicia, ut cuni hijs haud paulo felicius agi uideatur, qui iucundi atque hilares genio indulgent suo, quam qui semet macerant curis, ut aedant aliquid quod alijs, aut fastidientibus, aut ingratis, uel utilitati possit esse, uel uoluptati.

Plurimi literas nesciunt: multi contemnunt. Barbarus ut durum reijcit, quicquid non est plane barbarum, Scioli aspernantur ut triuiale, quicquid obsoletis uerbis non scatet. quibusdam solum placent uetera, plerisque tan-tum sua. Hic tam tetricus est, ut non admittat iocos, hic tam insulsus, ut non ferat sales. tam sinu