Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/35

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

gratiae, student assentatione demereri sibi.

Et certe sic est natura comparatum, ut sua cuique inuenta blandiantur.

Sic & coruo suus arridet pullus, & suus simiae catulus placet.

Quod si quis in illo coetu uel alienis inuidentium, uel praeferentium sua, aliquid afferat, quod aut alijs temporibus factum legit, aut alijs fieri locis uidit, ibi qui audiunt, perinde agunt, ac si tota sapientiae suae periclitaretur opinio, & post illa pro stultis plane sint habendi, nisi aliquid sufficiant inuenire, quod in aliorum inuentis uertant uitio.

Si caetera destituant, tum huc confugiunt, haec nostris, inquiunt, placuere maioribus, quorum prudentiam utinam nos aequaremus, itaque hoc dicto ueluti egregie perorata re considunt.

Tanquam magnum sit periculum, si quis ulla in re deprehendatur maioribus suis sapientior. a quibus tamen, ut quicque optime consultum est, ita aequissimo animo ualere sinimus. at si qua de re potuit consuli prudentius, eam protinus ansam cupide arreptam mordicus retinemus.

Itaque in haec superba, absurda, ac morosa iudicia, cum saepe alibi, tum semel in Anglia quoque incidi.

Obsecro inquam, fuisti apud nos! Fui inquit, atque aliquot menses ibi sum uersatus, non multo post eam cladem, qua Anglorum occidentalium ciuile aduersus regem bellum miseranda ipsorum strage compressum est.

Interea multum debui reuerendissimo patri Ioanni Mortono Cantuariensi Archiepiscopo & Cardinali, ac tum quoque Angliae Cancellario,