Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/42

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ab opere ablegantur in ocium.

Nam post aucta pascua infinitam ouium uim absumpsit tabes, uelut eorum cupiditatem ulciscente deo immissa in oues lue, quam in ipsorum capita contortam esse fuerat iustius.

Quod si maxime increscat ouium numerus, precio nihil decrescit tamen. quod earum, si monopolium appellari non potest quod non unus uendit, certe oligopolium est, Reciderunt enim fere in manus paucorum, eorundemque diuitum, quos nulla necessitas urget ante uendendi quam libet, nec ante libet quam liceat quanti libet.

Iam caetera quoque pecorum genera, ut aeque cara sint, eadem ratio est, atque hoc etiam amplius, quod dirutis uillis, atque imminuta re rustica non sint qui foeturam curent.

Neque enim diuites illi, ut ouium, sic etiam armentorum foetus educant; sed aliunde macra empta uili, posteaquam suis pascuis pinguerint, magno reuendunt.

Ideoque, sicuti reor, nondum sentitur totum huius rei incommodum.

Nempe adhuc his modo locis reddunt cara, ubi uendunt. caeterum ubi aliquandiu celerius extulerint illinc, quam nasci possint, tum demum ibi quoque paulatim decrescente copia, ubi coemuntur, necesse est hic insigni laboretur inopia.

Ita qua re uel maxime felix haec uestra uidebatur insula, iam ipsam paucorum improba cupiditas uertit in perniciem.

Nam haec annonae caritas in causa est, cur quisque quam possit plurimos e familia dimittat, quo quaeso nisi mendicatum, aut quod generosis animis persuadeas facilius latrocinatum! Quid quod