Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/44

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

interim se ad dicendum composuerat, ac statuerat secum modo illo solenni disputantium uti, qui diligentius repetunt quam respondent, adeo bonam partem laudis ponunt in memoria.

Belle, inquit, dixisti profecto, quum sis uidelicet hospes, qui magis audire his de rebus aliquid potueris, quam exacte quicquam cognoscere, id quod ego paucis efficiam perspicuum.

Nam primum ordine recensebo quae tu dixisti. deinde ostendam quibus in rebus imposuit tibi nostrarum rerum ignoratio, postremo rationes tuas omnes diluam atque dissoluam.

Igitur ut a primo quod sum pollicitus exordiar, quatuor mihi uisus es; Tace inquit Cardinalis; nam haud responsurus paucis uideris qui sic incipias.

Quamobrem leuabimus in praesenti te hac respondendi molestia, seruaturi tamen integrum id munus tibi in proximum congressum uestrum, quem (nisi quid impediat, aut te, aut Raphaelem hunc) crastinus dies uelim referat.

Sed interim abs te mi Raphael perquam libenter audierim, quare tu furtum putes ultimo supplicio non puniendum quamue aliam poenam ipse statuas, quae magis conducat in publicum.

Nam tolerandum ne tu quidem sentis.

At si nunc per mortem quoque, tamen in furtum ruitur, proposita semel uitae securitate, quae uis, quis metus posset absterrere maleficos; qui mitigatione supplicij, uelut praemio quodam ad maleficium se inuitatos interpretarentur! Omnino mihi uidetur inquam