Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/47

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

magis probo, quam id quod interea dum peregrinabar, in Perside obseruatum apud uulgo dictos Polyleritas adnotaui, populum neque exiguum, neque imprudenter institutum, & nisi quod tributum quotannis Persarum pendit regi; caetera liberum ac suis permissum legibus.

Caeterum quoniam longe ab mari, montibus fere circumdati, & suae terrae nulla in re maligne contenti fructibus, neque adeunt alios saepe, neque adeuntur. tamen ex uetusto more gentis, neque fines prorogare student, & quos habent ab omni facile iniuria, & montes tuentur, & pensio quam rerum potienti persoluunt, immunes prorsus ab militia, haud perinde splendide, atque commode, felicesque magis quam nobiles, aut clari degunt. quippe ne nomine quidem opinor praeterquam conterminis admodum, satis noti.

Ergo apud hos furti qui peraguntur, quod sustulere domino reddunt, non, quod alibi fieri solet, principi; utpote cui tantum iuris esse censent in rem furtiuam quantum ipsi furi; Sin res perierit, precio ex bonis furum confecto ac persoluto tum reliquo uxoribus eorum atque liberis integro, ipsi damnantur in opera, ac nisi atrociter commissum furtum est, neque clauduntur ergastulo, neque gestant compedes, sed liberi, ac soluti in publicis occupantur operibus. detrectantes ac languidius gerentes sese; non tam uinculis cohercent quam excitant uerberibus, strennuam nauantes operam, absunt