Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/54

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

eius confabulationis omitti, quae quanquam aliquanto perstrictius, narranda tamen mihi fuit omnino propter eorum iudicium, qui quae me dicente spreuerant, eadem rursus euestigio non improbante Cardinale, etiam ipsi comprobarunt, usque adeo assentantes ei, ut parasiti quoque eius inuentis, quae dominus per iocum non aspernabatur, adblandirentur & serio propemodum admitterent.

Ut hinc possis aestimare quanti me ac mea consilia aulici forent aestimaturi.

Profecto mi Raphael inquam magna me affecisti uoluptate, ita sunt abs te dicta prudenter simul & lepide omnia, praeterea uisus mihi interim sum, non solum in patria uersari, uerum etiam repuerascere quodammodo iucunda recordatione Cardinalis illius, in cuius aula puer sum educatus. cuius uiri memoriae quod tu tam impense faues, non credas mi Raphael quanto mihi sis effectus hoc nomine charior, cum esses alioqui charissimus.

Caeterum non possum adhuc ullo pacto meam demutare sententiam, quin te plane putem, si animum inducas tuum, uti ne ab aulis principum abhorreas, in publicum posse te tuis consilijs plurimum boni conferre. quare nihil magis incumbit tuo, hoc est boni uiri, officio.

Siquidem cum tuus censeat Plato. respublicas ita demum futuras esse felices, si aut regnent philosophi, aut reges philosophentur, quam procul aberit felicitas, si philosophi regibus nec dignentur saltem suum impartiri consilium!