Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/57

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

id, ubi uiderunt nihilo sibi minus esse molestiae in retinendo, quam in quaerendo pertulerunt, uerum assidua pullulare semina, uel internae rebellionis, uel externae incursionis, in deditos ita semper aut pro illis, aut contra pugnandum, nunquam dari facultatem dimittendi exercitus, compilari interim se, efferri foras pecuniam, alienae gloriolae suum impendi sanguinem, pacem nihilo tutiorem, domi corruptos bello mores, imbibitam latrocinandi libidinem, confirmatam caedibus audaciam, leges esse contemptui, quod rex in duorum curam regnorum distractus, minus in utrumuis animum posset intendere.

Cum uiderent alioqui tantis malis nullum finem fore, inito tandem consilio, regi suo humanissime fecerunt optionem retinendi utrius regni uellet. nam utriusque non fore potestatem, se plures esse, quam qui a dimidiato possint rege gubernari, quum nemo sit libenter admissurus mulionem sibi cum alio communem.

Ita coactus est ille bonus princeps, nouo regno cuipiam ex amicis relicto (qui breui etiam post eiectus est) antiquo esse contentus.

Praeterea si ostenderem omnes hos conatus bellorum, quibus tot nationes eius causa tumultuarentur, quum thesauros eius exhausissent, ac destruxissent populum, aliqua tandem fortuna frustra cessuros tamen, proinde auitum regnum coleret, ornaret quantum posset, & faceret quam florentissimum.

Amet suos & ametur a suis, cum his una uiuat, imperetque suauiter, atque alia regna