Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/62

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

diuitiae suae, uelut obicem aceruandae pecuniae tantae, quanta faceret inopiam eius in populo.

Nempe eum thesaurum uidebat suffecturum, siue regi aduersus rebelleis, siue regno aduersus hostium incursiones esset confligendum.

Caeterum minorem esse quam ut animos faciat inuadendi aliena. quae potissima condendae legis causa fuit.

Proxima quod sic prospectum putauit, ne desit pecunia, quae in quotidiana ciuium commutatione uersetur, & quum regi necesse est erogare, quicquid thesauro supra legitimum accreuit modum, non quaesiturum censuit occasiones iniuriae.

Talis rex & malis erit formidini, & a bonis amabitur.

Haec ergo atque huiusmodi si ingererem apud homines in contrariam partem uehementer inclinatos, quam surdis essem narraturus fabulam! Surdissimis inquam, haud dubie. neque hercule miror, neque mihi uidentur (ut uere dicam) huiusmodi sermones ingerendi, aut talia danda consilia, quae certus sis nunquam admissum iri.

Quid enim prodesse possit, aut quomodo in illorum pectus influere sermo tam insolens, quorum praeoccupauit animos, atque insedit penitus diuersa persuasio! Apud amiculos in familiari colloquio non insuauis est haec philosophia scholastica.

Caeterum in consilijs principum, ubi res magnae magna autoritate aguntur, non est his rebus locus.

Hoc est, inquit ille, quod dicebam non esse apud principes locum philosophiae.

Imo inquam est uerum, non huic scholasticae, quae quiduis putet ubiuis conuenire, sed est alia philosophia ciuilior, quae suam nouit scenam, eique sese accommodans, in