Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/63

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ea fabula quae in manibus est, suas partes concinne & cum decoro tutatur.

Hac utendum est tibi.

Alioquin dum agitur quaepiam Plauti comoedia, nugantibus inter se uernulis, si tu in proscenium prodeas habitu philosophico, & recenseas ex Octauia locum in quo Seneca disputat cum Nerone. nonne praestiterit egisse mutam personam, quam aliena recitando talem fecisse tragicomoediam! Corruperis enim, peruerterisque praesentem fabulam, dum diuersa permisces, etiam si ea quae tu affers meliora fuerint.

Quaecunque fabula in manu est, eam age quam potes optime. neque ideo totam perturbes, quod tibi in mentem uenit alterius, quae sit lepidior.

Sic est in Republica sic in consultationibus principum.

Si radicitus euelli non possint opiniones prauae, nec receptis usu uitijs mederi queas, ex animi tui sententia, non ideo tamen deserenda Respublica est, & in tempestate nauis destituenda est, quoniam uentos inhibere non possis. at neque insuetus & insolens sermo inculcandus, quem scias apud diuersa persuasos pondus non habiturum, sed obliquo ductu conandum est, atque adnitendum tibi, uti pro tua uirili omnia tractes commode. & quod in bonum nequis uertere, efficias saltem, ut sit quam minime malum.

Nam ut omnia bene sint, fieri non potest, nisi omnes boni sint, quod ad aliquot abhinc annos adhuc non expecto.

Hac, inquit, arte nihil fieret aliud, quam ne dum aliorum furori mederi studeo, ipse cum illis insaniam.

Nam