Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/69

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ut ne adijciam apud nos casu reperta quaedam, quibus excogitandis nullum potuisset ingenium sufficere.

Quod ad uetustatem, inquit ille, rerum attinet publicarum, tum pronunciare posses rectius, si historias illius orbis perlegisses, quibus si fides haberi debet, prius apud eos erant urbes, quam homines apud nos. iam uero quicquid hactenus uel ingenium inuenit, uel casus repperit, hoc utrobique potuit extitisse.

Caeterum ego certe puto, ut illis praestemus ingenio, studio tamen atque industria longe a tergo relinquimur.

Nam (ut ipsorum habent annales) ante appulsum illuc nostrum de rebus nostris (quos illi uocant Ultraequinoctialeis) nihil unquam quicquam audierant, nisi quod olim annis ab hinc ducentis supra mille, nauis quaedam apud insulam Utopiam naufragio perijt, quam tempestas eo detulerat.

Eiecti sunt in littus Romani quidam, atque Aegyptij, qui postea nunquam inde discessere.

Hanc unam occasionem, uide quam commodam illis sua fecit industria.

Nihil artis erat intra Romanum imperium, unde possit aliquis esse usus, quod non illi aut ab expositis hospitibus didicerint, aut acceptis quaerendi seminibus adinuenerint. tanto bono fuit illis aliquos hinc semel illuc esse delatos.

At si qua similis fortuna quempiam antehac illinc huc perpulerit, tam penitus hoc obliteratum est, quam istud quoque forsan excidet posteris, me aliquando illic fuisse.

Et ut illi uno statim congressu quicquid a nobis commode inuentum est, fecerunt suum; Sic diu futurum puto, priusquam