Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/77

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ingruat, intercipi, atque auerti aqua, neue corrumpi queat.

Inde canalibus coctilibus, diuersim ad inferiores urbis partes aqua diriuatur, id sicubi locus fieri uetat, cisternis capacibus, collecta pluuia, tantundem usus adfert.

Murus altus, ac latus oppidum cingit, turribus, ac propugnaculis frequens, arida fossa, sed alta, lataque ac ueprium sepibus impedita tribus ab lateribus circumdat moenia, quarto flumen ipsum pro fossa est.

Plateae cum ad uecturam, tum aduersus uentos descriptae, commode aedificia neutiquam sordida, quorum longa, & totum per uicum, perpetua series, aduersa domorum fronte conspicitur.

has uicorum frontes uia distinguit pedes uiginti lata.

Posterioribus aedium partibus, quanta est uici longitudo, hortus adiacet, latus, & uicorum tergis undique circumseptus.

Nulla domus est, quae non ut hostium in plateam, ita posticum in hortum habeat.

Quin bifores quoque facili tractu manus apertiles, ac dein sua sponte coeuntes, quemuis intromittunt, ita nihil usquam priuati est.

Nam domos ipsas uno quoque decennio sorte commutant.

Hos hortos magnifaciunt.

in his uineas, fructus, herbas, flores habent.

tanto nitore, cultuque, ut nihil fructuosius usquam uiderim, nihil elegantius.

qua in re studium eorum, non ipsa uoluptas modo, sed uicorum quoque inuicem de suo cuiusque horti cultu certamen accendit.

& certe non aliud quicquam temere urbe tota reperias, siue ad usum ciuium, siue ad uoluptatem commodius.

eoque