Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/92

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

officio sese offerunt libentius, quoniam & omnes eam misericordiam laude prosequuntur, & qui educatur, nutricem parentis agnoscit loco.

In antro nutricum, considunt pueri omnes, qui primum lustrum non expleuere. caeteri impuberes, quo in numero ducunt quicumque sexus alterius utrius intra nubiles annos sunt, aut ministrant discumbentibus, aut qui per aetatem nondum ualent, adstant tamen, atque id summo cum silentio. utrique quod a sedentibus porrigitur, eo uescuntur, nec aliud discretum prandendi tempus habent.

In medio primae mensae, qui summus locus est, & cui ($nam ea mensa suprema in parte coenaculi transuersa est) totus conuentus conspicitur, Syphograntus cum uxore considet.

His adiunguntur duo ex natu maximis.

Sedent enim per omnes mensas quaterni.

At si templum in ea Syphograntia situm est, sacerdos, eiusque uxor ita cum Syphogranto sedent ut praesideant.

Ab utraque parte collocantur iuniores, post senes rursus, atque hoc pacto per totam domum, & aequales inter se iunguntur, & dissimilibus tamen immiscentur, quod ideo ferunt institutum, ut senum grauitas ac reuerentia (quum nihil ita in mensa fieri, diciue potest, ut eos ab omni parte uicinos effugiat) iuniores ab improba uerborum, gestuumque licentia cohibeat.

Ciborum fercula non a primo loco deinceps apponuntur, sed senioribus primum omnibus (quorum insignes loci sunt)