Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/93

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

optimus quisque cibus infertur. deinde reliquis aequaliter ministratur.

At senes lautitias suas (quarum non tanta erat copia, ut posset totam per domum affatim distribui) pro suo arbitratu circunsedentibus impartiuntur.

Sic & maioribus natu suus seruatur honos, & commodi tantundem tamen, ad omneis peruenit.

Omne prandium, coenamque ab aliqua lectione auspicantur, quae ad mores faciat, sed breui tamen ne fastidio sit.

Ab hac seniores, honestos sermones, sed neque tristes, nec infacetos ingerunt.

At nec longis logis totum occupant prandium, quin audiunt libenter iuuenes quoque atque adeo de industria prouocant, quo & indolis cuiusque & ingenij per conuiuij libertatem prodentis sese, capiant experimentum.

Prandia breuiuscula sunt, coenae largiores, quod labor illa, has somnus & nocturna quies excipit, quam illi ad salubrem concoctionem magis efficacem putant.

Nulla coena sine musica transigitur. nec ullis caret secunda mensa bellarijs. odores incendunt, & unguenta spargunt. nihilque non faciunt, quod exhilarare conuiuas possit. sunt enim hanc in partem aliquanto procliuiores, ut nullum uoluptatis genus (ex quo nihil sequatur incommodi) censeant interdictum.

Hoc pacto igitur in urbe conuiuunt, at ruri, qui longius ab sese dissiti sunt, omnes domi quisque suae comedunt. nulli enim familiae quicquam ad uictum deest, quippe a quibus id totum uenit, quo uescantur urbici.