Pagina:Virgile - Géorgiques, traduction Desportes, 1846, 1.djvu/24

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

Tum laqueis captare feras et fallere visco
Inventum, et magnos canibus circumdare saltus.  140
Atque alius latum funda iam verberat amnem,
Alta petens, pelagoque alius trahit humida lina;
Tum ferri rigor, atque argutæ lamina serræ:
Nam primi cuneis scindebant fissile lignum;
Tum variæ venere artes; labor omnia vicit  145
Improbus, et duris urgens in rebus egestas.
Prima Ceres ferro mortales vertere terram
Instituit, quum jam glandes atque arbuta sacræ
Deficerent silvæ, et victum Dodona negaret.
Mox et frumentis labor additus: ut mala culmos  150
Esset robigo, segnisque horreret in arvis
Carduus: intereunt segetes; subit aspera silva,
Lappæque, tribulique, interque nitentia culta
Infelix lolium et steriles dominantur avenæ.
Quod nisi et assiduis terram insectabere rastris,  155
Et sonitu terrebis aves, et ruris opaci