Pagina:Vita Sancti Severini.djvu/16

E Wikisource
Haec pagina emendata est
20
VITA S. SEVERINI.

dei servus debita veneratione suscipiens in basilicam S. Iohannis, sicut praedixerat, ultronea benedictione collatas sacravit officio sacerdotum.

XXIV. Ad habitatores praeterea oppidi, quod Ioviaco vocabatur, viginti et amplius a Batavis milibus disparatum, solita vir dei revelatione commonitus Moderatum nomine, cantorem ecclesiae, destinavit, praecipiens ut habitationem loci illius omnes sine cunctatione relinquerent, mox enim perituros fore, si contemnerent imperata. Aliis ergo de tanto praesagio dubitantibus, aliis prorsus non credentibus iterum misit Quintasium quendam, cui et lacrimans ait: 'Perge velocius, denuntians eis, si hac ibidem nocte manserint, sine dilatione capientur'. Sanctum quoque Maximianum, spiritualis vitae presbyterum, instantius imperat admoneri, ut saltem ipse contemptoribus derelictis properaret caelesti misericordia liberari; de quo sibi dei famulus magnam dicebat inesse maestitiam, ne forte salutiferum differendo mandatum imminenti subiaceret exitio. Praedictus itaque pergens imperata supplevit, sed presbytero et reliquis incredulitate nutantibus nuntius viri dei presbytero retinenti se atque hospitalitatis gratiam praebere cupienti nullatenus acquievit. Qua nocte Heruli insperate protinus irruentes oppidumque vastantes plurimos duxere captivos, presbyterum memoratum patibulo suspendentes. Quo audito servus dei graviter doluit praemonitos non curasse.

XXV. Deinde quidam de Norico, Maximus nomine, ad servum dei frequentare solitus cum venisset et pro familiaritate, quam meruerat, in monasterio sancti viri diebus aliquot moraretur, eius informatur oraculis patriam suam grave repente excidium subituram. Qui acceptis litteris ad S. Paulinum episcopum ordinatis remeavit instantius. Igitur memoratus antistes litterarum tenore praestructus universa dioecesis suae castella scriptis propriis vehementer admonuit, ut triduano ieiunio, quod litterae viri dei signaverant, exitio venturae cladis occurrerent. Quibus iussa complentibus terminato ieiunio ecce Alamannorum copiosissima multitudo feraliter cuncta vastavit. Castella vero nullum sensere periculum, quae lorica fidelis ieiunii et laudanda cordis humilitas per virum propheticum adversus hostium ferociam fidenter armaverat.

XXVI. Post haec leprosus quidam mediolanensis territorii ad S. Severinum fama eius invitante perrexerat: hunc sanitatis remedia suppliciter implorantem monachis suis indicto ieiunio commendavit; qui continuo dei gratia operante mundatus est. Cumque recepta sanitate redire suaderetur ad patriam, prostravit se pedibus sancti viri, petens, ne ulterius ad sua redire cogeretur, cupiens scilicet ut lepram quoque peccatorum sicut carnis effugeret vitamque in eodem loco fine laudabili terminaret. Cuius animum religiosum vir dei vehementer admirans paucis monachis paterna iussione praecepit frequentatis cum eo ieiuniis in oratione continua permanere, ut dominus ei, quae essent opportuna, concederet. Tantis itaque remediis praemunitus intra duorum mensium spatium vitae mortalis est compedibus absolutus.