Pagina:Vita Sancti Severini.djvu/23

E Wikisource
Haec pagina emendata est
27
VITA S. SEVERINI.

frequentata cultoribus in tam vastissimam solitudinem redigentur, ut hostes aestimantes auri se quippiam reperturos etiam mortuorum sepulturas effodiant'. Cuius vaticinii veritatem eventus rerum praesentium comprobavit. Levari vero suum corpusculum pater sanctissimus, pietatis providus, argumento praecepit, ut, dum generalis populi transmigratio provenisset, indivisa fratrum, quos adquisierat, congregatio proficiscens obtentu memoriae eius in uno societatis sanctae vinculo permaneret.

XLI. Diem etiam, quo transiturus esset idem beatus Severinus e corpore, ante duos seu amplius annos hac significatione monstravit. Epiphaniorum die, cum sanctus se Lucillus presbyter abbatis sui sancti Valentini, Raetiarum quondam episcopi, diem depositionis annua sollemnitate in crastinum celebraturum sollicitus intimasset, idem famulus dei ita respondit: 'Si beatus Valentinus haec tibi celebranda sollemnia delegavit, ego quoque tibi in eodem die vigiliarum mearum studia observanda migraturus e corpore derelinquo'. Ille his sermonibus tremefactus cum se magis, utpote homo decrepitus, enixius commendaret, quasi primitus transiturus, adiecit: 'Hoc erit, sancte presbyter, quod audisti, nec domini constitutum humana voluntate praeteriet'.

XLII. Praeterea Ferderuchus a fratre suo, Rugorum rege Feva, ex paucis, quae super ripam Danuvii remanserant, oppidis unum acceperat, Favianis, iuxta quod S. Severinus, ut retuli, commanebat. Ad quem cum idem Ferderuchus ex more salutaturus accederet, coepit ei Christi miles iter suum enixius indicare, sub contestatione haec proloquens: 'Noveris me', inquit, 'quantocius ad dominum profecturum et idcirco monitus praecaveto, ne me discedente aliquid horum, quae mihi commissa sunt, attaminare pertentes et substantiam pauperum captivorumque contingas, indignationem dei, quod absit, tali temeritate sensurus'. Sed Ferderuchus insperata commonitione perculsus: 'Cur', inquit, 'hac contestatione confundimur, cum non optemus tantis orbari praesidiis et sanctae largitioni tuae, quae omnibus nota est, conferre nos aliquid deceat, non auferre, quatenus solita, sicut et pater noster Flaccitheus, tua merear oratione muniri, qui experimento didicit sanctitatis tuae meritis se fuisse semper adiutum?' Et ille: 'Qualibet', inquit, 'occasione cellulam meam volueris laedere, et hic statim probabis et in futuro solves, quam non opto, vindictam'. Tunc Ferderuchus promittens se Christi famuli monita servaturum remeavit ad propria. Doctor vero dulcissimus non cessabat suos alloqui per momenta discipulos dicens: 'Confido de gratia domini mei Iesu Christi, quia vobis in opere suo durantibus et meae memoriae pacata societate coniunctis aeternae vitae bona tribuet nec praesentium solatia denegabit'.

XLIII. Nonis itaque Ianuariis coepit tenuiter lateris dolore pulsari, quo durante per triduum medio noctis tempore fratres adesse praecepit, quos de corpore suo commonens et paterna informatione corroborans, instanter ac mirabiliter talia prosecutus, aiebat: 'Filii in Christo carissimi, scitis, quod beatus Iacob, de saeculo recessurus