Pagina:Vita Sancti Severini.djvu/4

E Wikisource
Haec pagina emendata est
8
VITA S. SEVERINI.

sacrificii vespertini sollemnitas impleretur, facto subito terrae motu ita sunt barbari intrinsecus habitantes exterriti, ut portas sibi Romanos cogerent aperire velociter. Exeuntes igitur conciti diffugerunt, aestimantes se vicinorum hostium obsidione vallatos, actoque terrore divinitus, noctis errore confusi, mutuis se gladiis conciderunt. Tali ergo adversariis internecione consumptis divino plebs servata praesidio per sanctum virum armis didicit pugnare caelestibus.

III. Eodem tempore civitatem nomine Favianis saeva fames oppresserat, cuius habitatores unicum sibi remedium fore crediderunt, si ex supradicto oppido Comagenis hominem dei religiosis precibus invitarent. Quos ille ad se venire praenoscens a domino, ut cum eis pergeret, admonetur. Quo cum venisset, coepit civibus suadere dicens: 'Paenitentiae fructibus poteritis a tanta famis pernicie liberari'. Qui cum talibus proficerent institutis, beatus Severinus divina revelatione cognovit quandam viduam nomine Proculam fruges plurimas occultasse. Quam productam in medium arguit vehementer. 'Cur', inquit, 'nobilissimis orta natalibus cupiditatis te praebes ancillam, et exstas avaritiae mancipium, quae est docente apostolo servitus idolorum?[1] Ecce domino famulis suis misericorditer consulente tu, quid de male paratis facias, non habebis, nisi forte frumenta diu negata in Danuvii fluenta proiciens humanitatem piscibus exhibeas, quam hominibus denegasti. Quamobrem subveni tibi potius quam pauperibus ex his, quae adhuc te aestimas Christo esuriente servare'. Quibus auditis magno mulier pavore perterrita coepit servata libenter erogare pauperibus. Igitur non multo post rates plurimae de partibus Raetiarum mercibus onustae quam plurimis insperate videntur in litore Danuvii, quae multis diebus crassa Eni fluminis glacie fuerant colligatae: quae dei imperio mox solutae ciborum copias fame laborantibus detulerunt. Tunc coeperunt omnes deum insperati remedii largitorem continua devotione laudare, qui se tabe diuturnae famis interire credebant, fatentes evidentius rates extra tempus glaciali solutas frigore servi dei precibus advenisse.

IV. Per idem tempus inopinata surreptione praedones barbari, quaecunque extra muros hominum pecudumque repererant, duxere captiva. Tunc plures e civibus ad virum dei cum lacrimis confluentes illatae calamitatis exitium retulerunt, simul ostendentes indicia recentium rapinarum. Ille vero Mamertinum percontatus est, tunc tribunum, qui post episcopus ordinatus est, utrum aliquos secum haberet armatos, cum quibus latrunculos sequeretur instantius. Qui respondit: 'Milites quidem habeo paucissimos, sed non audeo cum tanta hostium turba confligere. Quodsi tua veneratio praecipit, quamvis auxilium nobis desit armorum, credimus tamen tua nos fieri oratione victores'. Et dei famulus ait: 'Etiamsi inermes sunt tui milites, nunc ex hostibus armabuntur: nec enim numerus aut fortitudo humana requiritur, ubi propugnator deus per omnia comprobatur. Tantum in nomine domini perge velociter: iam deo

  1. 15 Ad Ephes. 5, 5.