Pagina:Vita Sancti Severini.djvu/6

E Wikisource
Haec pagina emendata est
10
VITA S. SEVERINI.

ficiant'. Haec et his similia solebat proferre cum fletibus, miro erudiens homines humilitatis exemplo, cuius virtutis fundamento munitus tanta divini muneris claritate fulgebat, ut ipsi quoque ecclesiae hostes haeretici reverentissimis eum officiis honorarent.

V. Rugorum siquidem rex, nomine Flaccitheus, in ipsis regni sui coepit nutare primordiis, habens Gothos ex inferiore Pannonia vehementer infenos, quorum innumera multitudine terrebatur. Is ergo beatissimum Severinum in suis periculis tanquam caeleste consulebat oraculum. Ad quem, dum vehementius turbaretur, adveniens deflebat se a Gothorum principibus ad Italiam transitum postulasse, a quibus se non dubitabat, quia hoc ei denegatum fuerat, occidendum. Tunc ergo a viro dei hoc responsum praedictus accepit: 'Si nos una catholica fides annecteret, magis me de vitae perpetuitate debuisti consulere: sed quia de praesenti tantum salute sollicitus, quae nobis est communis, interrogas, instruendus ausculta. Gothorum nec copia nec adversitate turberis, quia cito securus eis discedentibus tu desiderata prosperitate regnabis, tantum ne humilitatis meae monita praetermittas. Non te itaque pigeat pacem appetere etiam minimorum, nunquam propriis virtutibus innitaris. "Maledictus", inquit scriptura, "qui confidit in homine et ponit carnem brachium suum et a domino recedit cor eius".[1] Disce igitur insidias cavere, non ponere: in lectulo quippe tuo pacifico fine transibis'. Qui cum tali animatus oraculo laetus abscederet, perlato sibi, quod turba latrocinantium barbarorum aliquos captivasset ex Rugis, ad virum dei misit protinus consulendum. Qui sanctis eum mandatis, ne praedones sequeretur, domino revelante praemonuit dicens: 'Si eos secutus fueris, occideris; cave ne amnem transeas et insidiis, quae tibi in tribus locis paratae sunt, improvida mente succumbas: nam cito nuntius fidelis adveniet, qui te de his omnibus efficiat certiorem'. Tunc duo captivorum ab ipsis hostium sedibus fugientes ea per ordinem retulerunt, quae beatissimus vir Christo sibi revelante praedixerat. Igitur frustratis insidiis adversantium Flaccitheus incrementis auctus prosperioribus vitam rebus tranquillissimis terminavit.

VI. Post haec autem quidam Rugus genere per annos duodecim incredibili ossium dolore contritus omni caruerat incolumitate membrorum, cuius cruciatus intolerabilis circumquaque vicinis factus erat ipsa diuturnitate notissimus. Itaque nihil proficiente diversitate remedii tandem vidua mater ad sanctum virum vehiculo filium deduxit impositum et ante ianuam monasterii proiciens desperatum continuatis fletibus reddi sibi unicum filium precabatur incolumem. Sed vir dei sentiens a se magna deposci fletu commotus aiebat: 'Quid opprimor opinione fallaci? cur aestimor posse quod nequeo? Non est enim virtutis meae praestare tam grandia: consilium tamen do'. Tunc mandat mulieri, ut pauperibus aliquid pro suis viribus largiretur. Illa nihil morata veste, qua induta fuerat, se velociter exuens egentibus dividere properabat. Quo audito vir dei fervorem eius admirans iterum mandat, ut suis operiretur amictibus, dicens: 'Cum filius tuus tecum domino sanante perrexerit, opere vota supplebis'. Indicto igitur pau-

  1. 16 Ieremias 17, 5.