Pagina:Vita Sancti Severini.djvu/7

E Wikisource
Haec pagina emendata est
11
VITA S. SEVERINI.

corum dierum de more ieiunio, fusis ad deum precibus ilico sanavit infirmum atque incolumem suis gressibus ambulantem remisit ad propria. Qui cum postea nundinis frequentibus interesset, stupendum miraculum cunctis videntibus exhibebat. Nonnulli enim dicebant: 'Ecce ille, qui fuerat totius corporis putredine tabefactus'; aliis autem, quod ipse esset, omnino negantibus grata contentio nascebatur. Ex illo igitur tempore, quo est reddita sanitas desperato, universa Rugorum gens ad dei famulum frequentans coepit gratulationis obsequium reddere et opem suis postulare languoribus. De aliis etiam gentibus, ad quas tanti miraculi fama pervenerat, multi Christi militem videre cupiebant.

VII. Qua devotione etiam ante hoc factum quidam barbari, cum ad Italiam pergerent, promerendae benedictionis ad eum intuitu deverterunt. Inter quos et Odoacer, qui postea regnavit Italiae, vilissimo tunc habitu iuvenis statura procerus advenerat. Qui dum se, humillimae tectum cellulae suo vertice ne contingeret, inclinasset, a viro dei gloriosum se fore cognovit. Cui etiam valedicenti: 'Vade', inquit, 'ad Italiam, vade, vilissimis nunc pellibus coopertus, sed multis cito plurima largiturus'.

VIII. Feletheus quoque rex, qui et Feva, memorati filius Flaccithei, paternam secutus industriam sanctum virum coepit pro regni sui frequentare primordiis. Hunc coniux feralis et noxia, nomine Giso, semper a clementiae remediis retrahebat. Haec ergo inter cetera iniquitatis suae contagia etiam rebaptizare quosdam est conata catholicos, sed, ob sancti reverentiam Severini non consentiente viro, a sacrilega quantocius intentione defecit. Romanos tamen duris condicionibus aggravans quosdam etiam Danuvio iubebat abduci. Nam cum quadam die in proximo a Favianis vico veniens aliquos ad se transferri Danuvio praecepisset, vilissimi scilicet ministerii servitute damnandos, dirigens ad eam vir dei, ut eos dimitteret, postulabat. Verum illa facibus feminei furoris exaestuans mandata reportari iussit asperrima. 'Ora', inquit, 'tibi, serve dei, in tua cellula delitescens: liceat nobis de servis nostris ordinare, quod volumus'. Haec igitur audiens homo dei: 'Confido', inquit, 'in domino Iesu Christo, quia necessitate compellitur explere, quod prava voluntate despexit'. Velox itaque secuta correptio prostravit animos arrogantis. Quosdam enim aurifices barbaros fabricandis regalibus ornamentis clauserat arta custodia. Ad hos filius memorati regis admodum parvulus, nomine Fredericus, eodem die, quo regina servum dei contempserat, puerili motu concitus introivit. Tunc aurifices infantis pectori gladium imposuere dicentes, quod, si quis ad eos absque iuramenti praesidio ingredi conaretur, parvulum regium primitus transfigentes semetipsos postea trucidarent, quippe cum sibi nullam spem promitterent, macerati diuturnis ergastulis. His auditis regina crudelis et impia, vesti-