Pagina:Vita Sancti Severini.djvu/8

E Wikisource
Haec pagina emendata est
12
VITA S. SEVERINI.

bus dolore conscissis, talia clamitabat: 'O serve domini Severine, sic a deo tuo illatae vindicabuntur iniuriae? Hanc mei contemptus ultionem effusis precibus postulasti, ut in mea viscera vindicares'? Itaque multiplici contritione ac miserabili lamentatione discurrens fatebatur se pro scelere contemptus, quod in servum dei commiserat, plagae praesentis ultione percelli confestimque directis equitibus veniam petitura Romanos, quos eodem die tulerat, pro quibus et rogantem contempserat, retransmisit et aurifices accipientes protinus sacramentum ac dimittentes infantulum pariter et ipsi dimissi sunt. His auditis reverendissimus Christi servus gratias creatori referebat immensas, qui ob hoc interdum differt vota poscentium, ut fide, spe et caritate crescente, dum minora petitur, maiora concedat. Id namque egit omnipotentia salvatoris, ut, dum liberos saeva mulier subicit servituti, servientes cogeretur reddere libertati. Quibus mirabiliter impetratis regina statim ad servum dei properans cum marito monstrat filium, quem fatebatur illius orationibus de mortis confinio liberatum, promittens se nequaquam ultra eius iussionibus obviare.

IX. Magna quoque famulo dei prophetiae gratia praedito in redimendis erat captivis industria. Studiosius etenim insistebat barbarorum dicione vexatos genuinae restituere libertati. Interea cuidam cum coniuge liberisque redempto praecepit transvadere Danuvium, ut hominem ignotum in nundinis quaereret barbarorum, quem in tantum divina revelatione didicerat, ut etiam signa staturae capillorumque colorem, vultus eius ac vestis habitus indicaret et in qua parte nundinarum reperturus eum foret ostenderet, addens, ut, quicquid ei reperta diceret persona, reversus sibi maturius intimaret. Profectus itaque cuncta, sicut vir dei praedixerat, miratus invenit. Is igitur ab eodem homine, quem reperisse se mirabatur, interrogatus audivit dicentem: 'Putasne, possum invenire hominem, qui me ad virum dei, cuius ubique fama diffunditur, qua voluerit mercede perducat? Diu est enim, quod ipsos sanctos martyres, quorum reliquias fero, suppliciter interpello, ut a tali ministerio tandem aliquando solvar indignus, quod huc usque non temeraria praesumptione, sed religiosa necessitate sustinui'. Tunc nuntius hominis dei eius se aspectibus praesentavit reliquiasque sanctorum ab eo suscipiens viro dei detulit. Qui debito sanctorum Gervasii et Protasii martyrum reliquias honore suscipiens in basilica, quam in monasterio construxerat, collocavit et sacravit officio sacerdotum. Quo loco martyrum congregavit sanctuaria plurimorum, quae tamen praeeunte semper revelatione promeruit, sciens adversarium saepe subrepere sub nomine sanctitatis.

Episcopatus quoque honorem ut susciperet postulatus praefinita responsione conclusit sufficere sibi dicens, quod solitudine desiderata privatus ad illam divinitus venisset provinciam, ut turbis tribulantium frequentibus interesset. Daturus nihilominus monachis formam sollicitius admonebat beatorum patrum vestigiis inhaerere, quibus sanc-