Patrologia Latina Vol 18 Ulfilas - Prolegomena
PROLEGOMENA [recensere]
[0461] Ulfilas614, utrum genere Cappadox, Sadagolthino vico oriundus, cujus parentes, incursione a Gothis sub finem seculi tertii in Cappadociam facta, a victoribus domo in Europam abductos fuisse Philostorgius 615 narrat, an testimonio reliquorum scriptorum parentibus et ipsis Gothicis natus fuerit, dijudicare nunc omittimus, quia ad rem nostram parum valere videtur; nam Ulfilam apud Gothos circiter annum 318 natum educatumque postea reliquos gradus ecclesiasticos anno 348 praetervectum hujus gentis episcopum fuisse, praeter reliquos auctores616 etiam Philostorgius ille tradit, eorumque Gothorum, qui Minores vocati in Moesia inferiore flumen Danubium inter et montem Haemum incolebant617. His enim nescio quo doctore nec quo tempore618 doctrina religionis Christianae imbui sese passis Theophilo, qui Constantino Magno imperatore primus episcopus fuit619, circiter annum 355620 Ulfilas sacrorum antistes successit eumque non solum peritissimum evangelii explicatorem et spectatae virtutis hortatorem habuerunt, sed merita haec maxima in cives suos laudantur, quod libros sacros in eorum sermonem convertit621. Constantinopoli autem, in quam urbem jam anno 360 profectus esset, et quam anno 388 hoc consilio revisisset, ut contemptam condemnatam que suorum fidem defenderet, morbo correptus obiit622.
[0462] Scriptorum autem veterum, qui Litterarum sacrarum gothicam translationem Ulfilae tribuunt, alii id factum esse in universum dicunt, non libros nominantes quos converterit, quos praetermiserit; alii omnes complexum esse scribunt623, ut ipse Philostorgius, qui tamen libros Regum excipit, ejusque rei causam affert, quod cum iis in libris permultorum bellorum mentio fiat, Ulfilas veritus sit, ne cives sui, a belli studio potius arcendi, sacrae scripturae auctoritate seducti eo ferociores atque bellicosiores fierent624. Ea Philostorgii sententia a viris doctis tanquam ridicula improbata atque explosa est; id quod etiamsi in caeteris, quae de Ulfila narravit, parum certus auctor deprehendatur mendaciorumque plurimorum propter partium Arianarum studium argui possit, tamen quia hac in re nulla mentiendi causa erat, calumniandi magis studio, quam recto judicio factum videtur. Quid enim, quaeso, Arianorum Cappadocum interesse poterat, Ulfilas libros Regum translationi suae addiderit, an non? Nisi omnia nos fallunt, viri eruditi, qui omnem fidem in his rebus Philostorgio abjudicant, temere eum condemnant idque maxime errant, quod rem ipsam, scilicet infirmioribus stabilitam rationibus, ab his rationibus non satis diligenter sejungunt625. Causam omissorum librorum illorum a Philostorgio allatam non probantibus nobis ea in [0463] re Philostorgio, ipso Ulfilae aequali, fide dignior testis nemo videtur. Abesse a versione gothica libros Regum cum sciret ipse vel fama accepisset, ejus omissionis causam aliquam subjicere volebat, non curans vera esset, necne. Libros Regum igitur ab Ulfila non esse conversos quin credamus, nihil impedit 626; cur non converterit, nescire nos fatentes suspicamur, Ulfilam ad opus tam amplum conficiendum aut vires aut tempus defecisse; maximam bibliorum partem si transtulit, id ipsum maximam movet admirationem, cum praeter hanc curam non solum domi permulta negotia essent gerenda, sed etiam legationes ad Constantinopolitanos suorum civium nomine suscipiendae627.
Totum autem librorum sacrorum corpus Gothos in suum sermonem conversum habuisse, id quod olim scriptorum, harum rerum imperitorum et relata tantum referentium, fide credebatur, nunc permultis argumentis comprobatur. Praeter evangelia enim, antea sola cognita, nostra aetate fragmenta epistolarum Paulinarum et de veteris testamenti libris Esdrae et Nehemiae quaedam partes inventae sunt; unde colligimus, Gothicos theologos etiam reliquos veteris testamenti libros non intactos reliquisse. Nam quid commovere illos potuit, ut omissis aliis tam praestantibus atque gravibus, libros tam jejuni argumenti neque ad fidem aut ad cultum quidquam valentes translatos suis traderent? Quid? quod etiam eorum, quorum nulla fragmenta adhuc sunt reperta, vestigia in aliis conservatis deprehendimus: in Skeir. p. 37 versus alter et tertius Psalmi quinquagesimi tertii citantur: saei fraþjai aiþþau sokjai guþ. allai usvandidedun. samana unbrukjai vaur þun, i. e. qui intelligat aut requirat Deum; omnes declinaverunt; simul inutiles facti sunt. Deinde Ephes. IV, 8 in margine codicis A adscriptum est psalmo . . . , quo librarius hunc locum e libro psalmorum (68, 19) haustum esse indicare voluit. Hinc Psalmos gothice conversos fuisse sine dubio recte conjicitur628); certe explicationis illius auctor omnia novi testamenti loca e versione nostra citavit, neque nos quidem dubitamus, id ipsum fecisse, si quae loca e reliquis bibliorum libris laudata affert. Ex eadem evangelii Joannei explicatione etiam libros Moysis gothicam versionem complexam fuisse cognoscimus; nam p. 41 sq. etiamsi non verba ipsa, tamen sensus versuum 2---9 capitis XIX libri Numerorum redditur: vasuh þan jah frauja þo ahmeinon anafilhands daupein. eiþan garaihtaba varþ bi sviknein sokeins gavagida. unte vitoþ þize unfaurveisane missadede ainaizos vitoþ raidida azgon kalbons gabrannidaizos utana bibaurgeinais. afaruh þan þo ïn vato vairpandans hrain jah hyssopon jah vullai raudai ufartrusnjandans. svasve [0464] gadob þans ufarmiton munandans, i. e. fuit autem etiam dominus (Jesus) hunc spiritualem commendans baptismum; igitur recte fuit de purificatione quaestio mota; nam lex horum non-voluntariorum peccatorum unius legem statuit cinerem vaccae combustae extra munimentum; posthac autem hunc in aquam conjicientes puram et hyssopo et lana rubra contegentes; uti decuit hos superbire cogitantes629. Multo clarius eorum librorum versio cognoscitur ex alio codice, qui Vindobonae adservatur 630 et praeter runorum signa etiam pleraque gothica verba et litteras numerorum continet, quas postremas maximam partem e Geneseos capite quinto ductas esse Wilhelmus Grimmius, vir litterarum germanicarum peritissimus, primus vidit631; sunt autem hae: versu 3 sl = 230 (Vulg. 130); vs. 5 [Gothic 900] l = 930; vs. 7 wz = 707 (Vulg. 807); vs. 8 [Gothic 900] ib = 912; vs. 13 wm = 740 (Vulg. 840); inde autem sequitur, illum librarium codicem, continentem gothicam veteris testamenti versionem, ante oculos habuisse, unde illas exscripsit.
Omnes igitur libri sacri in gothicam linguam translati fuisse videntur, quamquam aliquorum vel novi foederis librorum nulla adhuc apparent vestigia, v. c. actorum Apostolorum, epistolarum catholicarum, apocalypseos Joanneae; quae autem desunt, lateantne in monasteriorum tenebris aut codicum oblitteratorum sepultura, an bibliothecarum cladibus omnino interierint, quis divinare potest? Sed Ulfilas num ipse illam translationem confecerit, alia quaestio est; perfecisse totam cur negemus, supra indicavimus; at cum tota antiquitate fama manaret eum biblia in gothicam linguam convertisse, facile fieri potuit ut qui initium interpretandi fecisset cujusque auspiciis et fortasse auctoritate ea, quae ipse non perfecerat, ab aliis viris eruditis perfecta essent, ab eodem ipso profecta esse dicerentur. Si in tanta rerum obscuritate conjectura uti licet, qui maxime praeter Ulfilam interpretandis bibliis operam suam poneret, Selinas quidam fuisse videtur, quem Ulfilas a commentariis et in episcopatu successorem habuit632, ille enim et patrii et graeci sermonis gnarus, opus a decessore inchoatum, aut receptum aut susceptum, in ecclesiae suae commodum facile perficere potuit633.
Gothicae deinde translationis non solum confectae, sed etiam per secula asservatae complura apud scriptores inveniuntur testimonia, eaque maxime, ex quo Gothorum magna pars, relictis sedibus Istricis, Theodorico duce Alpes transgressi Italiam occupatam tenuerunt. Gothi enim illic incolentes atque imperantes non mirum est, si per hujus terrae fines, certe iis regionibus, ubi regni sedes erat, gothica lingua locuti et in ecclesiis suis gothicis etiam bibliis usi sunt. [0465] Ea tempestate illa oratiuncula, in fine codicis Brixiani posita, confecta esse videtur, in qua ut caveant interpretes litterarum sacrarum monentur, ne legenti videatur aliud in graeca lingua, aliud in latina vel gothica designata esse conscripta634. Unde gothicam interpretationem non solum in Italia aliisque terris, quas Gothi tenebant, posteriore tempore exstitisse, sed etiam cum latina pari auctoritate valuisse discimus. Alterum de versione gothica testimonium legitur apud Walafridum Strabum, scriptorem seculi noni, qui gothicorum bibliorum monumenta suo tempore apud nonnullos haberi dicit635; cujus fides his in rebus eo major est, quod monasterio Reichenaviensi praepositus, in confinio fere habitabat earum regionum, quas Gothi utrique olim incoluerant.
Postquam deinde per sex secula a nemine gothicorum bibliorum mentio facta est, nisi si quis quae apud scriptores antiquos legisset, reddidit, neque alicubi vestigium librorum illam versionem continentium comparuit: seculo sexto decimo in monasterii Werdenensis, in Gallia Belgica ad Ruram conditi, bibliotheca codex unus inventus est. Antonio enim Morilloni636, qui Antonio Perrenoto, cardinali Granvellano, ab epistolis erat, bibliothecae illius libros manuscriptos perscrutanti in manus incidit codex, quem Ulfilanam versionem continere ille statim vidit, et orationem dominicam cum aliis quibusdam particulis ab eo inde descriptam Maximilianus, Antonii frater, cum Goropio Becano communicavit, qui ea Gotodanicis suis inseruit637. Paulo post Gruterus aliquot versus, ab Arnoldo Mercatore ex eodem codice excerptos, in thesauro inscriptionum edidit638. Omnia fragmenta, in illo codice servata, multo post (anno 1665) opera Francisci Junii et deinde saepius edita sunt. Sed viri gothicae linguae studiosi diu multumque questi erant, quod de hac totius scripturae sacrae versione tam pauca, eaque evangeliorum modo fragmenta relicta essent, quae ad enodandas et removendas interpretandi difficultates non sufficerent: cum Knittelius, aedis metropolitanae apud Guelferbytanos archidiaconus, seculo proxime superiore in codice bibliothecae Guelferbytanae fragmenta epistolae Pauli ad Romanos scriptae invenit. In ἕρμαιον grandius incidere, quo biblia gothica, etiamsi non omnibus [0466] partibus integra, ampliora tamen plurimorum novi foederis librorum fragmenta nacti sumus, viris doctis nostri seculi reservatum erat: in bibliotheca enim Mediolanensi ab Angelo Majo et Carolo Octavio Castillionaeo codices rescripti sunt reperti, quorum priorem scriptionem diligentius intuentibus illis viris doctis, Ulfilanae versionis evangelii Matthaei, epistolarum Paulinarum ad Romanos ejusque plura, quam quae Knittelius jam repererat, utriusque ad Corinthios, Galatas, Ephesios, Philippenses, Colossenses, utriusque ad Thessalonicenses et pastoralium ad Timotheum, Titum et Philemonem, praeterea Esdrae et Nehemiae, librorum veteris testamenti, fragmenta continere apparebat, quae fragmenta primum duumviri illi conjunctis curis, deinde Castillionaeus solus inde ab anno hujus seculi undevicesimo edidit.
Sed jampridem quaestionem posuerunt viri eruditi, utrum ea, quae pro Ulfilanae seu gothicae versionis fragmentis haberentur, vere gothica essent, an ad aliam, in usum alius barbaricae gentis confectam, pertinerent. Inter alios Lacrozius negavit et francicam esse linguam nostrae versionis probare studuit639. Quam trita est ac prope decantata illa quaestio, tam inepta atque infirma sunt argumenta, quibus Lacrozius opinioni suae fidem facere laboravit; quod enim primum dicit, codicem nostrae versionis non in iis regionibus, ubi Gothi incolerent, sed ubi Franci, repertum esse; deinde nonnullos harum litterarum ductus ad Francorum veterem scribendi rationem propius accedere; tum alias quasdam latinas esse, quas Gothi in Moesia habitantes cognitas habere non possent; postremo inter litteras hujus linguae quatuor novas et a graecarum et latinarum similitudine abhorrentes inveniri, quarum tres litteris a Chilperico, Francorum rege, renovatis congruere: quis est, quin videat ea argumenta, quae refellantur vix digna et ea posuisse, esse refutasse? Mirum igitur, quod haec argumentandi perversitas inter alios640 Wetstenium, virum magnae sagacitatis, ut probaret istam opinionem, permovere potuit641. Omnium optime, quam frigidis rationibus usus esset Lacrozius, demonstravit Ihre in dissertatione de lingua codicis Argentei anno 1754 edita642 et sapientiores jampridem illas nugas improbaverunt643.
[0467]
Cum autem Francorum esse biblia nostra ne probabile quidem reddere illi potuerint, nunc vere Gothica esse argumentis gravissimis confirmatur. Constat enim praeter bibliorum translationem de litteris gothicis duo monumenta servata esse, quorum alterum quatuor gothicis subscriptionibus constat, positis sub venditionis cujusdam testimonio latine scripto644 quarum una sic habet: ïk merila bokareis handau meinai ufmelida jah andnemum skilliggans .j. jah faurþis þairh kavtsjon jah miþ diakuna alamoda unsaramma jah miþ gahlaibim unsaraim andnemum skilliggans .rk. vairþ þize saive, i. e. ego Merila, scriba, manu mea subscripsi et accepimus solidos sexaginta et antea per cautionem et cum Diacono Alamodo nostro et cum collegis nostris accepimus solidos centum viginti, pretium horum lacuum. Alterum, simile testimonium, unam gothicam subscriptionem continet, quae fere sic habet: ïk gudilub diakun þo frabauhta. boka645 fram mis gavaurhta þus diakun alamoda. fidvor unkjana (?) hugsis kaballarja jah killiggans .rlg. andnam jah ufmelida, i. e. ego Gudilub diaconus haec vendidi; libellum a me feci tibi diacono Alamodo; quatuor uncias fundi Caballari et solidos centum triginta tres accepi et subscripsi. Horum documentorum prius Neapoli asservatur, indeque nomine Neapolitanum documentum vocatur: alterum Aretii olim erat646, quapropter Aretinum documentum appellatur; utrumque autem Ravenna, ubi scriptum est, in sedes posteriores pervenit. Ea igitur lingua, qua utuntur testes illi, quae alia esse potest, nisi gothica, cum Ravennae sedes nullius gentis germanicae, nisi gothicae, imperante Theodorico, fuerit et in reliquis litteris, latino sermone conceptis, testes illi expresse gothicae ecclesiae sacerdotes appellentur? Et cum horum documentorum lingua eadem, quae nostrae versionis sit, haec versio, cui alii genti, nisi Gothis, tribuenda est? Accedit aliud etiam idque gravissimum argumentum: ad finem enim codicis alterius Ambrosianorum647, quibus epistolarum Paulinarum fragmenta continentur, calendarium additum est648, in quo dies festi et sacri, a communibus paulo diversi, notantur. Fragmentum hujus calendarii sic incipit: .kg. þize ana gutþiudai managaize marytre jah friþareikeis 649 i. e. XXIII (intell. die) horum in gutica gente multorum martyrum et Fritharici. Unde sole clarius elucet, guticae, i. e. gothicae genti hoc calendarium compositum adeoque non alia nisi gothica lingua conscriptum esse, et cum hic etiam eamdem, quam in versione nostra linguam habeamus, omnes [0468] concidunt dubitationes de origine vere gothica versionis ejus, quae gothicae nomine circumfertur650. Quibus argumentis denique hoc addatur, etiam locum exstare in hac versione, ex quo interpretem Arianum fuisse intelligitur, cui sectae praeter Gothos nullam aliam germanicam gentem adhaesisse inter omnes constat.
Haec si vere sunt disputata, non dubium adhuc erit, an haec lingua germanica sit; qui theodiscam esse eam voluerunt, idem contendunt non nisi nomine variantes. Gothi enim ipsi si natione Germani fuerunt, id quod testimonio scriptorum veterum et inquilinorum et aliorum comprobatur, etiam eorum sermo ad germanicas linguas pertinuerit necesse est. Ceterum hic sermo ostrogothicus an visigothicus, an moesogothicus nominandus sit, non quaerimus, persuasum habentes, omnibus Gothis eumdem sermonem, quod alio loco demonstrabimus, eamdemque bibliorum versionem fuisse.
Restat ut de integritate Ulfilanae versionis dicamus; fuerunt enim, qui nostram versionem vere Ulfilae esse dubitantes, an aliis theologis posterioris temporis tribuenda esset, quaesiverunt. In his primus fuit Hickesius651, quem virum doctum maxime offendit, quod nostra fragmenta cum codicibus latinis consentirent, quorum copia cum Gotho in Moesia habitanti vix esset, haud dubie graeco bibliorum exemplo uti debuisse; deinde quod nulla nunc arianismi vestigia apparerent, quae cum Ulfilas cum Gothis suis Arianorum haeresin sequeretur652, conspicua esse deberent, si jure ei haec versio tribueretur. Sed neque nostram versionem e latinis libris haustam esse infra demonstrabimus, neque intelligimus, cur Arianorum opiniones in ea inesse oporteat; nam nec tempus, quo Ulfilas a catholica fide ad Arianos sese convertit, nec quo litteras sacras transtulit, notum est: fortasse priusquam ad illam haeresim delapsus est, interpretationem suam confecit, aut quod multo est probabilius, Gothi non tanta religione fidei et confessionis minutias initio sectati videntur, ut vel in biblia eas intulerint, quas in archetypo non invenerunt. Accedit quod ex iis fragmentis, quae in codice Argenteo continentur, nullus locus reperitur, de quo Ariani cum Orthodoxis discreparent. Zahnius653 ad rem declarandam duo potissimum loca, initium Joannei evangelii et Rom. IX, 5 inspicere optavit, quorum locorum alterum nunc habemus: xristus saei ïst ufar allaim guþ þiụþiþs ï aivam. Quod si quis inde Gothos aut interpretem non Arianos fuisse colligeret, [0469] properantius ageret, nam ut interpres guþ re vera ad Christum retulerit, quamquam id non opus esse viri docti ad h. l. docuerunt, tenendum est, Arianos non divinitatem Christi, sed Christi cum Deo patre quasi identitatem negavisse, ut Arii sectator vel severissimus ita scribere posset, uti auctor expositionis illius saepius citatae654 ainabaura sunau guþs guþ visandin (soli filio Dei, Deus exsistenti). Neque eam ob causam locus, diu desideratissimus, Timoth. I, III, 16 ad quaestionem profligandam facit, ubi etiam de Christo guþ gabairhtiþs vas ïn leika dicitur655; nec quod Castillionaeus ad gothicam versionem heterodoxiae crimine liberandam Coloss. I, 16 laudavit, satis mirari possumus. Unus tantummodo locus est, a Castillionaeo jam indicatus, ex quo interpretis nostri arianismus perspicue cognoscitur; Philipp. enim II, 6 legitur: ïn xristau ïesu. saei ïn guþaskaunein visands ni vulva rahnida visan sik galeiko guþa. Quo quidem loco Massmannus Skeir. p. 73, qui samaleiks et galeiks non recte distinxisset, arianismum probari negavit, sed Castillionaeus in epimetro epistolae ad Philippenses addito p. 63 sqq. praeclare de eo disseruit eumque exhibere argumentum, interpretem gothicum qui similitudinem pro aequalitate posuerit, arianismi placitum in textum intulisse docuit.
Contra Knittelius Ulfilae ipsius esse nostram versionem contendens haud felicius causam suam agit656; quod enim dicit, Ulfilanam esse oportere, propterea quod apud scriptores nullius nisi Ulfilae sacri codicis versio commemoretur, non consideravit, quam parum gravitatis in argumenta e scriptorum silentiis ducta redundet; et si res ecclesiasticas Gothorum a suis scriptoribus relatas haberemus, aut de iis in aliis historiarum gothicarum libris copiose narratum esset, silentium de renovata interpretatione offenderet; nunc autem, cum ejusmodi mentio non fiat, inde intelligimus posteriores interpretes neque publice neque certo tempore opus fecisse, sed deinceps ita, ut ab aliis alia mutarentur. Revera fragmenta ad nostram aetatem servata esse illius versionis, quam Ulfilas ex scriptorum testimonio confecit, aut affirmare aut negare difficile quidem est. Versionis illius in gothica ecclesia auctoritatem fuisse magnam, huic rei et Ulfilae auctoritas, qua apud suos viguit, et hoc etiam argumento est, quod nullius alius opera in interpretanda biblia impensa a rerum scriptoribus commemoratur. Quae auctoritas autem si tanta fuit, quid erat causae, ut aliquis litteras sacras denuo convertendas susciperet? At si totius versionis repetitionem negamus, [0470] procedente tempore hic illic mutationes quasdam factas esse non negamus. Quod e codice Argenteo, conditione et indole singularum ejus partium diligentius perspecta, cognosci poterat, plures recensiones exstitisse (cujus rei ignoratione factum est, ut Mareshallus in fraudem incideret, cum propter stupendam vetustatem codicis Argentei hanc versionem non aliam esse, quam Ulfilae illam antiquissimam existimaret657; nunc cum epistolarum partes permultas, evangeliorum nonnullas bis in diversis codicibus comparare licet, etiam clarius intelligitur; illae tamen recensiones certe ex una eaque, uti videtur, Ulfilana originem duxerunt, mutaverunt autem viri eruditi posterioris aetatis, aut ubi Ulfilae versionem textui graeco non satis accurate respondentem vidissent, aut ubi in suis libris alias lectiones reperissent atque quas habuerat Ulfilas. Haec quidem videre non difficile est, illud autem non facile aliquis dicet, quae illis locis initio ab Ulfila scripta et quae ab aliis mutata, addita aut praetermissa sint; dolendum vero est, quod Heynatius, qui additamenta quaedam diversa linguae indole se cognovisse gloriatur658, signa cognitorum non prodidit.
Praemissis his in universum de lingua et auctore nostrae versionis, pergimus ad instituendam quaestionem de ratione, qua sic confecta, unde qui ejus usus maxime in emendandis locis scripturae sacrae esse possit, apparebit. Primum autem dicendum est de fonte ex quo Gothus interpres hauserit. Ulfilam interpretationem suam e graecis libris confecisse nemo olim dubitavit, idque jampridem Martyrii Nicetae auctor 659 testatur postque eum Sixtus Senensis660. Quae notitia unde his viris venerit, famane apud veteres percrebuerit an inde conjecerint, quia Ulfilas in Moesia habitavisset et e commercio Constantinopolitanorum hominum graecae linguae peritiam nactus esset, eum etiam graecos libros ad opus suum perficiendum adhibuisse, nos quidem nescimus, sed testimonium maxime prioris illius scriptoris propter vetustatem non adeo contemnendum videtur. Qui vero stat a partibus eorum, qui Ulfilam graecos libros secutum esse661 contendunt, is non solum scriptorum auctoritati fidem habere debet, qui in his rebus haud idoneam ad persuadendum vim habere soleant: adsunt etiam argumenta ducta e comparatione versionis nostrae et textus graeci, quibus id probatur. E multis aliis haec pauca proferimus: non solum enim eum ordinem verborum, quo graeci praeiverunt, fideliter servat---praeterquam ubi indoles gothicae linguae alium ordinem [0471] exigit, uti in negatione juxta verbum enuntiati ponenda, cf. ad Joan. XIV, 11; Luc. VIII, 12; in collocandis quibusdam particulis aut initio aut post initium enuntiati, uti ïþ, quod aliter atque δέ, graeca vocula gothicae respondens, primo enuntiati loco ponitur; aut aliae nescio quae sermonis causae alium ordinem postulant, ut pronomen substantivo praeponatur, þata andbahti = τὴν διακονίαν ταύτην---sed etiam sermonem suum in permultis ad graecum conformavit, quo pertinere videtur usus dualis numeri, quo tamen Ulfilas saepius utitur, quam in graeco textu exstat et fere omnibus locis, ubi duae personae indicantur; deinde figura, quam attractionem vocant, frequens usus participiorum graecis exemplis accommodatus, abusus pronominis demonstrativi ad vices articuli graeci implendas, multaque sunt alia, quae lectores grammatica nostra docebit. Quae cum ita sint, tamen fuerunt, qui omni linguae gothicae ejusque indolis peritia destituti, comparatis singulis gothicis verbis cum graecis, animadvertisse sibi videbantur Ulfilam saepius a graeco textu discedentem cum latinis libris consentire, cui animadversioni tantam tribuerunt vim, ut e graeco fonte hausisse eum negantes, potius latinos libros secutum esse probare susciperent; prae ceteris Wetstenius id egit662; rationes autem. quas tanquam probantes adduxit, tanta laborabant infirmitate, ut non solum alii exsisterent, qui eas refellere conarentur663, sed etiam ipse, re denuo considerata, ad sapientiam reversus versione nostra plerumque quidem graecum textum exprimi, saepe tamen relictis graecis, versionem Italam sequi existimaret664 .
Et loca quidem esse, e quibus cognoscatur versioni nostrae plurima et verba et versiculos in libris latinis solummodo exstantia admixta esse, eamque lectiones habere, quae a graecis discedentes cum latinis consentiant, non nisi caeci aut rixosi negabunt. Primum enim additamenta non pauca inveniuntur, quae graeci codices omnino spernunt, latini agnoscunt665: M. X, 29 viljan---lat. voluntate; Mc. XIV, 65 gabaurjaba---cum voluntate; L. I, 3 jah ahmin veihamma---et Spiritui sancto; IX, 2 allans---omnes; IX, 43 qaþ paitrus. frauja duwe veis ni mahtedum usdreiban þamma. ïþ ïesus qaþ. þata kuni ni usgaggiþ nibai in bidom jah ïn fastubnja---(paucis mutatis Corb. et Colb.) dixit ei Petrus: domine, propter quid nos non potuimus ejicere illud? quibus dixit: quoniam hujusmodi orationibus [0472] et jejuniis ejicietur; IX, 50 ni ainhun auk ïst manne. saei ni gavaurkjai maht ïn namin meinamma---nemo est enim, qui non faciat virtutem in nomine meo; XV, 31 vast jah---fuisti et; XIX, 22 jah lata---et piger; haec omnia a graecis praetermissa cum Gotho codd. Colb. Corb. Brix. Redig. aut alii latini habent. Deinde permulta sunt loca, quibus lectiones latinae pro graecis insident; ad quod probandum Zahnius Einleit. p. 32 minus apte laudat Luc. V, 3 et Joan. VII, 9 quorum locorum altero Gothum cum Brix. pro ἠρώτησε jussit (ἐκέλευσε) altero pro εἰπὼν ἔμεινε dixit cum esset legisse opinatur; penitus insinuabit in causam, qui haec loca legerit: Mc. VII, 3 ufta (saepe) non graeco πυγμῇ, sed lectioni latinorum quorundam crebro accommodatum est; L. IX, 20 ubi gr. habent τὸν Χριστὸν τοῦ Θεοῦ, Gothus autem þu ïs xristus sunus guþs, quae conveniunt cum Redig. et Brix. tu es Christus, filius Dei; V, 10 siud nutans, quibus non graeca ἔσῃ ζωγρῶν redduntur, sed potius lectio Brix. eritis captores: II, 14 godis viljins quis graecum εὐδοκία vel εὐδοκίας Gothum his verbis reddidisse contendat, nec potius codicum latinorum bonae voluntatis? I, 29 ïnnagahtai procul omni dubio latinos sequitur, qui pro graeco λόγῳ introitu legunt; sic etiam in epistolis: Cor. II, V, 10 ubi gr. διά habent, Gothus svesona = latinorum proprios, qui ἴδια legisse videntur; XII, 17 ïbai þairh wana = Vulg. nunquid per aliquem, gr. τινα ὧν = δι᾽ αὐτοῦ; Philipp. IV, 8 veih = latino sancta, gr. ἁγνά; I, 18, þandei = latinorum dum, gr. πλήν vel πλὴν ὅτι. Sic Gothum cum Cor. II, VIII, 19 pro graeco χειροτονηθείς gateviþs reddat, latinum ordinatus ob oculos habuisse suspicamur, cui verbo gothicum (a tevi, ordo, ductum) multo propius quam graeco accedit; et Philipp. IV, 6 ubi graeca ἐν παντὶ τῇ προσευχῇ per ïn allai bidai convertuntur, aliquis conjicere potest, Gothum interpretem non graeca verba, sed latina ïn omni oratione, male intellecta quod formulam in omni, per se positam (in allem), ad sequentem vocem traxerit, esse secutum666.
Quod, si indicatis his vestigiis, tamen versionem nostram e graecis libris ductam esse contendimus, et remittimus lectores ad ea, quae supra de indole hujus versionis in universum diximus, et haec addimus: Gothus participium verbi substantivi εἶναι et ὑπάρχειν cum graecis ponere solet, ubi latini propter hujus participii inopiam aut relativo pronomine aut conjunctione [0473] aliqua ad illud circumscribendum utuntur; particulas quasdam graecas a latinis omissas fideliter reddit, sic ἄν Luc. IX, 46; X, 13; XVII, 6; Joan. IX 41; Rom. IX, 29; περ Luc. XVIII, 14; Cor. II, VIII, 7; multis locis lectiones latinorum a graecis discrepantes nec Gothus habet, sed cum graecis concinit, sic L. I, 10 ubi nullus latinorum cum Gotho προσδεχόμενον legit; sub orationis dominicae finem Gothus cum codd. graecis doxologiam habet, quam latinorum fere nullus agnoscit; et quid alia producamus, cum paucis exceptis omnia fere e graecis hausta esse aperte testentur?
Viri eruditi igitur cum in Ulfilae versione aliquot locis latinorum codicum lectiones reperissent, alii eum libros utriusque sermonis consuluisse667, alii versionem gothicam posteriore aetate ab aliis theologis ad latinos libros reformatam esse censuerunt668. Quarum opinionum prior parum laudanda videtur; nam etiamsi neque cum Wetstenio, num Ulfilas linguae latinae peritus, neque cum Hickesio et Lacrozio, num latina lingua in Moesia vulgaris et latini sacrae scripturae codices illuc translati fuerint669, quaerimus; tamen quia lux evangelii Gothis a graeco orbe affulserat, fieri non potuit, quin doctores gothici, qui a Graecis doctrinam acceperant et in graecorum christianorum conciliis intererant, graecae linguae gnari essent, ex quo intelligitur nullam esse causam cur primus interpres bibliorum ad libros latinos confugerit, cujus linguae, si vere eam calluit, cognitio ei certe non paratior quam graecae esset. Medio quidem aevo theologos tanta linguae graecae imperitia laboravisse scimus, ut sicubi litterae sacrae essent adhibendae, ad libros latinos confugeretur, id quod Lutherus noster fecit, priusquam graecis litteris studere coepisset; sed inde probare, illa quoque aetate hominibus exteris latinam quam graecam faciliorem intellectu fuisse atque in explicandis locis difficilioribus latinos libros adhibitos, periculosius videtur. Et si vere habuit libros latinos, cur de tam paucis locis eos consuluit, de plurimis aliis neglexit, ubi propter difficultates interpretationis aut minus recte aut prorsus falso convertit? Multo autem probabilior est altera sententia, qua versio in Moesia ex libris graecis confecta postea in Italia ab aliis theologis gothicis ad tenorem et normam latinorum librorum mutata et interpolata esse existimatur. Neque Griesbachius670 audiendus est, qui gothicam versionem aliqua relatione cum latinis conjunctam esse negans potius, quae illa ex his in se translata habere videatur, ea aut casu [0474] fortuito et a Gotho et a Latinis addita, aut cum consensus ita habeat, ut maxime interpretamenta, glossemata, additamenta e locis parallelis671 ejusque sint generis alia, in utramque versionem ex eodem fonte deducta esse opinatur. Haec altera opinio, ut priorem omittamus, sagaciter quidem excogitata est, sed si vir doctissimus epistolarum nunc editarum comparationem instituere potuisset et vel errores e latinis in gothicam versionem transiisse vidisset, procul dubio aliter judicasset; nam e. g. quod Eph. II, 3 ad verbum textus viljans (voluntates) in margine lustuns (voluptates) positum est, unde ea lectio venit, nisi e latino codice, in quo verba sonu similia permutata erant? Neque illa sententia, nobis probata, tam ridicula est, quam Richardo Simoni672 videbatur, modo ne de Vulgata cogitetur, ad quam nostra versio mutata sit. Vulgatam enim, quam nunc vocant, Gothos non adhibuisse non solum inde cognoscitur, quod multo post usu recepta est, verum etiam quod Gothica versio et novi et veteris testamenti, cum nullo fere libro rarius, quam cum illa concinit673; contra saepius cum antiqua illa versione, quam hoc nomine appellatam Sabatier e variis codicibus collectam cum Vulgata edidit, saepius etiam cum Brixiano codice, quem Blanchinius edidit; sed cum nullo horum librorum ita congruit Gothus, ut unum aut alterum prae reliquis secutus esse dici possit. Res autem sic habere videtur: Gothi relictis Istri ripis biblia sua, sicut erant ab Ulfila conversa, aut etiam ab aliquo, si quid deesset, perfecta, secum in Italiam deportarant; ibi incolentes cum linguam Romanorum didicissent et latinos sacrae scripturae codices, in quos inciderant, a sua interpretatione discrepare, passim etiam auctiores esse vidissent, ex illis exemplis libros suos ita correxerunt atque mutaverunt, ut vel singula verba gothica antiquae versionis cum aliis sive usitatoribus, sive ad sensum reddendum magis idoneis permutarent, vel si quae manca viderentur, ea supplerent. Quo factum est, ut non solum lectiones librorum latinorum in versione ea, quae e graecis codicibus facta erat, deprehendantur,674 sed etiam eae litterarum sacrarum partes, quae binis exemplis gothicis conservatae sint, duarum recensionum vestigia ostendant, alteram antiquiorem ad textus graeci similitudinem magis accommodatam, alteram recentiorem multis locis emendatam, mutatam, interpolatam, sed ita ut, qui eam relegerent atque retractarent, ii librorum antiquorum lectiones religiose in margine sui codicis appingerent, quas adnotationes librarii posteriores [0475] reddiderunt aut etiam aliis auxerunt. Sic in iis fragmentis, quae codex Argenteus solus continet, diligentius inter se comparatis, cognovisse nobis videmur, alia ad recentiorem, alia ad veteriorem recensionem pertinere; et ad illud quidem genus maxime insignem evangelii Lucae a reliquorum evangeliorum ratione diversitatem referimus, cujus et frequentior cum libris latinis consensus, et discrepantes singularum vocum scripturae675, praeterea usus formarum verborumque in reliquis evangeliis aut nunquam aut rarissime obviorum676, et verborum usitatorum diversa significatio677, et plurimae lectiones variae et glossae678 ad marginem adscriptae, sive a correctoribus ipsis, sive a librariis alia exempla comparantibus [0476] additae, quarum quaedam in textum sunt illatae 679, manus emendatrices satis perspicue indicant. Huc accedit, quod in codice Vindobonensi, cujus supra mentionem fecimus, pauca quaedam verba gothica adducuntur, comparata cum aliis recentioris linguae germanicae; in his, haud dubie ex evangelio Lucae sumptis, tituli et alius cujusdam loci lectiones680 a cod. Arg. diversae insunt. Marci etiam evangelii duarum recensionum vestigia deprehenduntur, in quo et sermonis complures proprietates aut cum Luca communes, aut ab omnibus reliquis discedentes cognoscuntur 681, et variae lectiones in margine sunt adscriptae682, et cujus textus, uti Lucae, saepius ex [0477] reliquis evangeliis interpolatus683 apparet. Quod his indiciis docti de Luca et Marco invenimus, idem de Matthaeo et Joanne statuendum esse alii libri gothici probant; in codicibus enim Ambrosianis fragmenta evangelii Matthaei leguntur, in quibus discrepantiae a textu codicis Argentei sunt684; deinde in opusculo illo theologico, de evangelio Joannis scripto (Skeireins), loca pleraque hujus evangelii citantur, e quibus auctorem illius opusculi textum a nostro diversum habuisse apparet685.
Considerantibus has diversitates, eas leviores modo esse neque illa retractatione versionis prioris aut indolem aut aequalitatem interiisse cognoscitur. Epistolae utrum jam ad Istri ripas conversa fuerint Gothis, an demum in Italia, decernere non audemus nos quidem, quamquam nihil cogitare possumus, quod ne fieret, impedimento fuerit. Quae autem fragmenta ad nostram [0478] aetatem pervenerunt, ea posteriori tempori tribuenda esse, inde disci potest, quod non solum cum codicibus italicis fere conspirant, sed etiam quod novas formas (vid. ad Thess. I, IV, 14), novas syntaxis rationes (vid. ad Coloss. IV, 10) multasque proprietates supra indicatas continent. Earum autem epistolarum etiam duas exstitisse recensiones discrepantia codicum indicat 686; de antiquiore illa quantum superest verbis contextis edidimus (cod. Carol. et cod. B), altera, cujus varietatem in adnotatione subjunximus (cod. A), recentior esse videtur: nam duo illi codices, quos significavimus, nullas habent adnotationes marginales, certe non eas, quibus variae lectiones aut glossae indicantur 687, in altero autem recentior aetas, nisi e variis lectionibus margini appictis688, certe e frequentissima lectionum emendatione ad graecum textum facta689 et ex singulari scriptura saepe obvia cognoscitur. Huc [0479] referimus frequentem assimilationis usum, qua h littera finalis in eamdem primam sequentis vocis mutatur, quae figura cum rarius in evangeliis, certe iis, quae in codice Argenteo continentur, nec nisi ante þ inveniatur 690, rarius etiam in cod. B, in cod. A ante omnes liquidas et medias litteras adhibetur691; deinde usum simplicium vocalium in terminationibus pro dipthongis692 omissionem litterarum exilius sonantium in fine verborum693; evitationem quorumdam generum hiatus interposita j littera694. Quibus omnibus collectis (eaque copia multis facile aliis augeri potest), aperte indicatur, linguam gothicam antea rudem, agrestem, inconditam ab iis, qui librorum sacrorum interpretationi gothicae denuo operam dederunt, ab incorrupta integritate ad peregrini sermonis consuetudinem deflexam et emollitam esse.
Reliqua sunt fragmenta veteris testamenti, pauca quidem, sed idonea ad certissimam conjecturam faciendam, plerosque certe libros ejus gothice fuisse conversos; libros enim levioris argumenti prae gravioribus a Gothis linguae patriae traditos vix credibile esse, sed procul dubio caeterorum etiam librorum versionem exstitisse, supra ostendimus. Ea autem translatio aetati esse videtur tribuenda, postquam Gothi [0480] in Italia sedes ceperunt. Nam cum non ex hebraico codice fluxerit, sed e translatione Septuaginta interpretum ea, quae Complutensis editionis fons fuit, id quod ex collatione gothicae cum Complutensi facile cognoscitur695, Complutensem autem ex italicis codicibus confectam esse constet696, gothicam etiam versionem, saltem fragmenta nostra, ex libris italicis haustam atque in Italia factam esse apparet.
Ad argumenta, quibus nostram versionem plerasque mutationes in Italia passam esse supra probavimus, haec etiam certiora adjici possunt: post inscriptiones singulorum librorum ponitur dustodeiþ vel anastodeiþ, i. e. incipit697, quod in graeco nullo, verum in latinis plerisque invenitur698; in fine epistolarum additur ustauh, i. e. explicit699 sive praemissa brevi significatione, ad cujus ecclesiae christianos apostolus epistolam scripserit700, sive indicato loco, unde illas miserit701. Quas subscriptiones cum ab Euthalio, episcopo Alexandrino, medio saeculo quinto demum factas esse inter omnes constet702, illo autem tempore neque Ulfilas adhuc inter vivos esset, nec Visigothi sedes antiquas ad Istrum incolerent, nec Ostrogothi, mortuo Attila rebellantes et novas sedes quaerere parantes, his rebus vacasse videantur; quo [0481] alio tempore, nisi postquam occupaverunt Italiam et---si etiam de reliquis Gothis dicendum est---Galliam eorum libri illas inscriptiones et subscriptiones acceperunt? E latinis libris Gothos etiam indicem lectionum ecclesiasticarum, additamenti eodem tempore cum subscriptionibus introducti703, in sua biblia transtulisse, earum appellatio laiktjo argumento est; illas enim sectiones Gothi si e Graecis libris hausissent, verbum a siggvan (ἀναγιγνώσκειν) ductum formassent, ut graeco ἀνάγνωσις responderet, nunc autem vocem mere latinam posuerunt704. Praeter hanc divisionem, secundum lectiones factam, alia in utroque codice secundum capitula, sed diversa apparet. Nam quae in cod. B solo leguntur, maximam partem cum Euthalianis conspirant, quas praeterea habet cod. A et B, cum nulla librorum aliorum divisione congruunt 705. Pro his divisionibus, ut id hoc loco moneamus, evangelia in codice Argenteo secundum canones, Eusebianis non absimiles, divisa sunt706, qui a primo interprete an ab aliis appicti sint certo dici non potest.
Postquam de fontibus egimus, unde versio gothica, quam nunc habemus, composita sit, sequitur altera quaestio de ratione, quomodo Ulfilas interpretis munus administraverit, qua quaestione profligata intelligi poterit, quid utilitatis novi testamenti crisis inde capiat.
Ulfilam religiosissime sequentem textus graeci auctoritatem [0482] verbum de verbo reddidisse omnes fere consentiunt, sed eam fidem servilem plerique tamque superstitiosam cogitaverunt, ut vituperandane sit magis quam laudanda, in incerto relinquatur. Nam qui ita graecos secutum eum dicunt, ut vel formis passivis pro mediis graecis, male intellectis, utatur, quid aliud agunt, quam ut Gothum imperitiae linguae graecae atque adeo suae ipsius accusent? Sed iidem tamen Gothum modo accuratiorem graeci textus imitationem oblitum esse dicunt, modo graecorum auctoritatem deseruisse, id ubi aut soni suavitas aut sermonis gothici ingenium postulaverit707. Si vero ita convertit de graecis, ut suae etiam linguae leges observaret, quis eum, cujus sola fides laudanda sit, servilem in modum interpretatum esse contendat? Neque verum est, quod alii viri docti708 Ulfilam graecum exemplar totidem saepe verbis interpretatum esse, obscura obscure vertisse, ambigua in ambiguitate reliquisse, syntaxin graecorum collocationemque verborum servavisse aiunt, ut in ejus libro graecum habeamus textum gothicis quidem vocabulis convestitum, borealibus tamen idiotismis plane carentem. Sed non solum per se incredibile est, hominem sapientem suo se sensu ita privasse, ut librorum sacrorum interpretationem faceret ita comparatam, ut ejus verba legentes neque intelligerent, nec ullum inde fructum perciperent, cum tamen spectasset id, ut cives doctrina christiana e bibliis haurienda [0483] imbuerentur atque confirmarentur; sed etiam demonstrari perfacile potest, Gothum suae linguae copiis ita usum esse ejusque leges ita observasse, ut translationem vere gothicam, non graecam verbis gothicis vestitam exhibuisse dici possit709. Nam neque articulum ponit, nisi ubi sermo gothicus eum admittit, neque morem graecum cum subjecto neutro pluralis verbum singularis numeri conjungendi imitatur; duali numero saepius, quam in graecis fit, et loco genitivorum a substantivis pendentium saepissime dativis utitur (cf. ad Joan. VIII, 34); praedicatum non casu cum subjecto congruo ponit, sed addita du praepositione reddit; duobus verbi temporibus contentus neque ad reddendum futurum, neque ad praeterita distinguenda novas formas inducit; tempora non computat annorum, sed hiemum spatiis (vid. ad Matth. IX, 20, et Luc. II, 42), non noviluniis, sed pleniluniis (vid. ad Coloss. II, 16), et quis enumerare potest, quoties verba transponit, neque negationem quidem solum, de qua re supra diximus, sed etiam alia (vide e Matthaeo solo VII, 24 vaurda meina, gr. μοῦ τοὺς λόγους. 24 jainamma razna---οἰκίᾳ ἐκείνῃ, sic VIII, 13; IX, 26; VIII, 3 þata þrustfill ïs---αὐτοῦ ἡ λέπρα. 8 uf hrot mein---μοῦ ὑπὸ στέγην. IX, 6 þana ligr þeinana---σοῦ τὴν κλίνην. 27 ïesua jainþro---ἐκεῖθεν τῷ Ἰησοῦ. XI, 10 sa ïst auk---οὗτος γάρ ἐστι. XXVII, 45 varth rigis---σκότος ἐγένετο. 46 weila niundon---ἐννάτην ὥραν: quoties nullam auctoritatem secutus verba quaedam addit, uti Matth. V, 17 ïk; 19 sah, quod respondet praegresso saei; VIII, 26 ïesus (quod etiam Syr. et Vulg. versiones addunt); IX, 17 biþeh þan; X, 28 þatainei, quod praeter Tertullianum advers. Gnost. pag. 829 (nostr. Patrol. tom. II, col. 139), sed alio loco positum (qui solum corpus occidant), nullus liber habet; XI, 23 eis; XXVII, 15 warjanoh; quoties alia omittit, uti eodem evangelio XXV, 43 ἤμην; XXVII, 16 λεγόμενον; quoties rerum ac notionum amplificationes admittit, de qua re vide ad Matth. IX, 8 et 23. cf. ad Cor. I, IX, 25; quoties verba graeca, saepius posita, variis gothicis reddit, uti Matth. V, 23, 24, aibr, giba (δῶρον) VI, 2, 5 andnemun, haband (ἀπέχουσι) 1, 2 laun, mizdon (μισθόν) 19, 20 hlifand, stiland (κλέπτουσι) 27, 28 maurnan, saurgan (μεριμνᾷν) VII, 13 ïnngaggan, ïnngaleiþan (εἰσέρχεσθαι) 17, 18 gods, þiuþeigs (ἀγαθός) 24, 26 vair, manna (ἀνήρ) IX, 17 niujata, juggata (νέον) 32, 33 bauds, dumbs (κωφός) XXVI, 70, 72 laugnida, afaiaik (ἠρνήσατο); cf. Maresh. pag. 472 sq. Massm. B. A. 1834 pag. 962; ex quibus omnibus, nec solum in Matthaeo inventis, verum in reliquis etiam evangeliis et in epistolis, Ulfilam non inepte graecissare, sed sermonis gothici et morum indolem fideliter servare apparet. Neque in altera illa recensione, quam posteriore tempore factam et stylo graecis accuratius respondente elaboratam esse supra diximus, proprietates linguae gothicae ita interierunt, ut pro graeca verbis gothicis vestita haberi possit. [0484] Quae qui considerant, Ulfilam, quantum pro intelligentia fieri poterat, graecorum vestigia religiose persecutum, ubi autem linguae indoles sic postularet, illorum auctoritate contempta sensum tamen probe atque recte reddidisse sentient.
Sunt quidem loca, ubi minus accurate convertisse videtur; id autem omnibus fere linguarum peregrinarum interpretibus accidit, ut aut a singulorum verborum auctoris significatu aberrarent, aut ejus sententiam non assequerentur, aut morum aliarum gentium institutorumque notitiam non satis paratam haberent. Neque Ulfilam, linguae graecae egregie peritum et praecipua arte opus suum facientem, ab ea culpa liberare nobis animus est, qui sacerdotes Judaeorum in classes descriptos easque singulas singulis hebdomadibus munere sacro functas fuisse nesciret, nam ἐφημερία Luc. I, 5 et 8 nec per afar (post i. e. posteri, posteritas), nec per kuni (genus, gens, familia) convertendum erat, neque laudamus, quod Matth. V, 26 minnista (minimus) pro ἔσχατος (aftumista), Marc. I, 4 aflageins (depositio) pro ἄφεσις (fralet), Luc. VI, 44 trudan (calcare) pro τρυγᾶν, Cor. II, XI, 20 ïn arbaidai briggan pro ἐπαίρεσθαι posuit, cf. Castill. ad Coloss. II, 23; his locis verborum singulorum significationem accuratius investigare neglexit, quod etiam in reddendis particulis quibusdam ei accidit, vid. ad Cor. I, IV, 5; VII, 17; II, XI, 16. Huc ea pertinent loca, ubi interior linguae graecae cognitio ei defuit, sic Joan. VIII, 25 τὴν ἀρχήν male convertit, quod vitium etiam ab interpretibus compluribus latinis commissum est; aut verborum ordinem secundum leges communes recte quidem, sed cum sensus detrimento mutavit, vid. ad Joan. XIV, 11; aut verba graeca explicatu facilia liberius quam ad sensum reddendum accommodatius convertit, qualia loca sunt Cor. I, XII, 15, vid. ad h. l.; Rom. XI, 24 ubi κατὰ φύσιν et παρὰ φύσιν opposita non solum non reddidit, sed prioris enuntiati sensum pervertit, nam pro us vistai þis vilþeis alevabagmis, e natura hujus agrestis oleae, si graecis ἐκ τῆς κατὰ φύσιν ἀγριελαίου respondere debebant, us þamma (bi) vistai---alevabagma scribendum erat. Ubi propter defectum formarum, quibus tempora verbi signantur graeca accuratius reddere non potuit, nulla quidem dignus est vituperatione, sed et Cor. I, XVI, 3 δοκιμάσητε praeterito gakusuþ pro gakiusiþ et Joan. V, 45 ubi participium κατηγορῶν circumscriptione relativa reddidit, praesente vroheiþ pro vrohida rectius uti poterat. Quotquot autem loca his addi possunt, quibus Ulfilas aliquid humani est passus710, tamen pro tanto opere eorum numerus tam exiguus et peccata tam levia sunt, ut ejus interpretatio pro optima habenda sit; illa autem loca maxime hanc ob causam indicavimus, ne quis Gothum ibi variam graecorum lectionem secutum arbitretur.
Caeterum saepius factum est, ut scripturae similitudine sive singularum litterarum, sive verborum [0485] compendiis in suo codice deceptus aliter atque nunc in graecis est, converterit. Nunc non de locis Marc. VII, 3; Cor. II, V, 10; Philipp. IV, 8 dicetur, nam ibi pro πυγμῇ, διά et ἁγνά etiam interpretes latini aliique scriptores πυκνά (vel simile quid), ἴδια et ἅγια legerunt, ita ut in aliquot libris ejusmodi varietas exstitisse videatur; neque eamdem ob causam Cor. II, I, 24 huc trahendum est, nam pro χαρᾶς non Gothus solum χάριτος legit, verum etiam codd. 37, 71 et versio Armenica; cum priore autem illo codice Gothus saepissime conspirat. Citamus potius loca Marc. IX, 18, ubi pro ῥήσσει legit ῥίπτει et Thessal. I, V, 14, ubi ἀνέχεσθε pro ἀντέχεσθε; quamquam sunt etiam, qui his locis cum Gothi lectione consentiant, et illo quidem 12 ap. Mi., hoc 74 ap. Griesb., sed cum iis libris consensus aut nullus, aut tam rarus est, ut hic casu quodam et fortuito concinere et librariis idem, quod Gotho accidisse videatur; idemque de Luc. I, 10 statuimus, ubi et a Gotho et a librariis codicis 131 et evangeliarii 44 pro προσευχόμενον falso προσδεχόμενον lectum est. Falso eum legisse multo clarius apparet Luc. VII, 25, ubi graeci omnes τρυφῇ habent, ipse autem convertit, quasi τροφῇ (fodeinai, vid. Matth. VI, 25, 26; Luc. V, 16; Eph. V, 29; Skeir. 50, 14) scriptum reperisset; sic Joan. XVI, 6 cum gadaubida (obduravit) scripserit, πεπώρωκεν pro πεπλήρωκεν (usfullida) legisse existimandus est; et fidem habent Mareshallus et Benzelius, qui Ulfilam Marc. X, 22, χρήματα pro κτήματα, et Matth. XXVII, 52, κειμένων pro κεκοιμημένων per similem errorem legisse existimant, vid. ad hh. ll.; neque minus idoneis argumentis ad Marc. X, 24 comprobavisse nobis videmur, Gothum πεποθηκότας interpretatum esse pro πεποιθότας; sic Marc. XV, 29 praepositiones παρά et πρό in compositione eum non recte distinxisse vidimus, nisi potius librarius in codicem mendum intulit; neque improbabile videtur interpretem nostrum Luc. XIX, 2 ὑποστρέψαι festinatione quadam abreptum pro ὑπέστρεψεν et 18, 35 προσαιτεῖν pro προσαιτῶν legisse, deinde Cor. II, III, 7 ἐνδόξῃ cum ἐνδόξη et Luc. VIII, 53 εἰδότες cum ἰδόντες permutavisse. Ad Luc. III, 14 nos probasse conjecturam Mareshalli, judicantis Ulfilam pro ἀρκεῖσθε fortasse ἄρχετε aut ἄρχεσθε legisse, nunc poenitet, propterea quod nullum verbum cum valdan compositum illud ἄρχειν continet, et ganohidai sijaiþ, quod in margine scriptum est, glossa potius quam varia lectio esse videtur. Quod vero Marc. XV, 24 et Luc. XV, 8 τίς cum τις, Cor. I, X, 17 et Philipp. I, 16 οἱ cum οἵ (cf. Luc. VIII, 14), Gal. II, 17 ἆρα cum ἄρα permutata inveniuntur; id sola interpretis negligentia factum est; fieri autem facilius poterat propter accentus et spiritus antiquitus omissos. His etiam in locis cavendum est, ne quis a Gotho varietatem graeci textus redditam opinetur.
Restat, ut de iis etiam locis loquamur, ubi Ulfilas vitia contra linguae suae leges commisisse videtur, [0486] quo in numero ea maxime sunt, ubi oblitus verborum structurae, quam sermonis gothici ratio postulabat, graeca sola secutus negligentius convertit; sic Luc. 1, 9, hlauts ïmma urrann du saljan atgaggands pro atgaggandin, quia in graeco est ἔλαχε τοῦ θυμιάσαι εἰσελθών. Cor. I, VII, 10 sq. þaim liugom haftam anabiuda qenai---jah aban pro abin, Gothus ita propter graecum γυναῖκα---καὶ ἄνδρα; Luc. XVI, 18 wazuh saei afletands---jah liugands pro afletiþ jah liugaiþ, nam participia graeca ἀπολύων καὶ γαμῶν enuntiato relativo redditurus erat, sed posito pronomine relativo etiam participia pro verbis ipsis addidit; vid. etiam quae ad Coloss. II, 14 et III, 5 adnotavimus et cf. Luc. IX, 13 maizo fimf hlaibam jah fiskos tvai, ubi cum pro graeco ἢ πέντε ἄρτοι dativum post comparativum solitum posuisset, pergendum erat fiskam tvaim, sed consilii oblitus cum graecis, qui recte ἰχθύες δύο habent, ipse male nominativo pergit; sic etiam Matth. VIII, 15 fortasse rectius pro heito, quod cum graecis ponit, heitons posuisset, propter praecedens heitom. Alia loca, quae huc trahi possint, habent, quo defendantur, uti Joan. VI, 63 þo vaurda. þoei ïk rodida ïzvis. ahma ïst jah libains ïst, ubi verbum ïst Gotho non ad subjectum vaurda, sed ad praedicata ahma et libains, quibus apponitur, pertinere visum est, sic etiam e latinis Cantabrigiensis et Corbeiensis converterunt. Saepius autem in eo erravit, quod substantivis adjectivorum formas, ab illorum genere abhorrentes, apposuit, quae loca collegimus ad Nehem. VI, 16.
Maximam autem ex comparatione interpretationis nostrae utilitatem nasci ad restituendam textus graeci integritatem nemo adhuc negavit: quamquam enim non pauca enumeravimus loca, in quibus Ulfilas sive per errorem, sive de consulto a graecis discessit, et permulta etiam alia sunt, ubi eum sermonis gothici ingenium a diligentiore graecorum imitatione avocavit; tamen versionem nostram primo omnium loco ponere non dubitamus, propterea quod non solum fidissime graeca reddidit, sed etiam quia nulla alia lingua graecae propius cognata, nulla magis idonea est, quae textus graeci tanquam imaginem exprimat, quam gothica. Fuerunt quidem qui versionem syriacam anteponerent711, sed si varietatum nubem ab hominibus linguae syriacae peritis adductam712 contemplamur et versionis gothicae prae illo exiguum numerum computamus, syriacam nulla re nisi aetate esse praestabiliorem apparebit. Oportet autem eum, qui de dignitate versionis alicujus recte statuere vult, ejus linguae, qua est conscripta, eam peritiam habere, ut quae sint varietates in illa, quae linguae proprietates probe dignoscere queat; qua peritia destituti, qui comparationem textus graeci cum versione Ulfilana instituerunt, fieri non potuit quin rem successu minus prospero gererent. Ea imperitia Zahnius initio se prohibitum esse fatetur, ne omnes lectiones a graecis discrepantes notaret; postquam autem peritior fieri coepisset, operi perficiendo [0487A] eum mors praeripuit. Quas autem varietates Griesbachius, omissis compluribus jam a Millio datis713, ex imperfectis Junii et Knittelii editionibus adnotaverat, eas Schulzius, qui editionem Griesbachianam iterum curavit, adhibita Zahnii mala versione aliis auxit, ita tamen, ut quo consilio id fecerit, non intelligatur, qui dum paucas novas addit, sexcentas omiserit. Ne calumniari videamur, ex Joannei evangelii aliquot capitibus, quas lectiones varias tacite praeterierit, liceat indicare, praetermissis tamen locis, in quibus Gothi lectio cum nullo alio libro congruit, sive ille pro arbitrio, sive propter nativam sermonis discrepantiam aliquid mutaverit, praeciderit aut addiderit, v. c. X, 21 mag unhulþo gr. δαιμόνων δύναται (quanquam sic in cod. 235 etiam legi Scholzius adnotat); 25 ubi αὐτοῖς omittitur; XI, 4 ubi pro Ἰησοῦς ponit ïs (quod fortasse librarii ïs pro is scribentis error est); 6 ubi omittit οὖν; 25 ubi omittit αὐτῇ; XI. 34 lagidedun (posuerunt) pro τεθείκατε; XII, 6 ubi ipsa alio loco ponit ïna, alio graeci; 9 ubi addit ïesus; 28 ubi namo þeinata pro σοῦ τὸ ὄνομα collocat; XII, 43 ubi mais alio loco ponit. Sed sunt permulta alia, ubi aut falso adnotavit, uti X, 16 ubi Gothum αὐλή pro ποίμνη legisse dicit, vid. nos ad h. l.; X, 18 ubi Gothi auctoritas delenda erat, nam uti ad h. l. comprobavimus, non ἀλλ᾽---ἐμαυτοῦ a Gotho omissa sunt, sed ἐμοῦ---αὐτὴν librarii negligentia exciderunt; X, 36 ineptit addens Gothum omittere articulum τοῦ; ---quasi eum Ulfilas unquam ad vocem θεός posuisset! XI, 4 ubi αὕτη a Gotho abesse dicit, cum aperte conversum sit voce þo, sed per hunc errorem innumeris locis lapsus est vir ille doctus; XI, 9 et XII, 20 ubi ἐκ Gothum omisisse dicit, eam autem praepositionem Gothus post verba partitiva (πολλοί, τινές all.) fere solet omittere; XI, 33 ubi Gothum cum D aliisque latinis codicibus conspirare dicit, imo potius cum aliquot latinis apud Sabatier, qui habent: Judaeos, qui venerant (erant) cum ea plorantes; aut Gothi auctoritatem aliis adnotatis non apposuit, uti X, 39 ubi Gothum οὖν c. codd. omittere non adnotat, cum mox apud eum πάλιν post αὐτόν poni dicat; sic X, 41 et 42 neque ἐποίησε σημεῖον neque εἰς αὐτὸν ἐκεῖ cum aliis legisse adnotat; XI, 21 ὁ ἀδελφός μου post ἀπέθανε (ἐτεθνήκει) ponitur; XI, 29 δέ additur; XII, 6 τοῦτο δὲ εἶπε legitur, itemque XII, 26 ἐμοί τις διακονῇ; in iisque Gothi cum aliis libris graecis consensum non indicatum esse eo magis offendit, quod aliis locis versio gothica in auctoritatum numero posita est, uti X, 10; X, 16 (ubi dubitari etiam potest, an recte factum sit, nam etiamsi γενήσεται Gothus legisset, tamen aliter scribere non potuisset), X, 29, 30, 39; XI, 17, 30, 32, 46 (ubi ne falso adnotaverit, Gothum ὅ pro ἅ legisse, veremur, nam sic pro plurali numerum singularem neutrius ponere solet); XII, 17, 37 (superfluum h. l. erat Gothum excitare, a quo cum et galaubjan ïmma et du ïmma sine discrimine dicatur, utrum εἰς αὐτόν an αὐτῷ [0488A] lectum fuerit, certo dici non potest). Sed haec sufficiant. Scholzius, recentissimus novi testamenti editor, ad additamenta Schulziana nihil addidit, maximam partem ejus auctoritate adductus falsane sint, an proba nihil curans, ipse etiam suo commentario adspersit, nonnullis nescio quo consilio quave causa omissis.
Diligentis critic cum esse videretur, omnes discrepantias notare, quae inter textum graecum et versionem gothicam intercederent, id suadente Michaeli714 nos quidem fecimus, exceptis tamen iis, quae non ex alia lectione, sed ex diverso utriusque linguae ingenio ortae sunt; sic v. g. genitivus pluralis post alls, was, sums, ainshun pro eodem illorum verborum casu, uti Matth. VII, 17 all bagme (omne arborum)---πᾶν δένδρον. V, 46 wo mizdono (quam mercedum)---τίνα μισθόν. Joan. XII, 20 sumai þiudo (quidam gentilium)---τινὲς Ἕλληνες. Marc. VI, 5 ni ainohun mahte (non unam virtutum)---οὐδεμίαν δύναμιν; circuitio infinitivi cum praepositione et articulo et eadem genitivorum absolutorum, uti Matth. XXVII, 12 miþþanei vrohiþs vas (dum accusatus fuit)---ἐν τῷ κατηγορεῖσθαι αὐτόν. 57 þan seiþu varþ (cum sero fieret)---ὀψίας γενομένης; eadem infinitivi passivi, uti Marc. X, 45 at andbahtjam (ad servitia)---διακονηθῆναι, cf. ad VIII, 31 et XV, 9; usus praeteriti temporis in narratione pro praesente graeco, vid. ad Matth. VIII, 20 et Luc. III, 11 et praeterea multa alia, quae enumerare longum est, non sunt varietates; eas autem invenire auxilio interioris sermonis gothici cognitionis non adeo difficile est. Inveniuntur quidem loca, ubi haereri possit, utram lectionem Gothus secutus sit, quia eadem forma gothica duabus graecis respondet, uti Gal. VI, 2 ubi usfulleiþ---ἀναπληρώσατε et ἀναπληρώσετε, Cor. I, XV, 49 ubi per bairaima et φορέσομεν et φορέσωμεν reddi poterat, cf. ad L. V, 30; aut particulae graecae diversae a Gotho non satis diligenter sunt distinctae, uti δὲ et γὰρ, δὲ et καὶ, καί et οὖν; in his satius erit Gothum codices eos secutum dicere, cum quibus conspirare fere solet. Quae autem lectiones revera sunt variantes, hae eo diligentius notandae sunt, quia versio Gothi, quae cum nullo librorum vetustorum adhuc superstitium ita concinit, ut ex eo solo hausta dici possit, ipsa pro codice est habenda. Nam etiamsi plurimis locis evangeliorum cum codice D epistolarum cum codicibus DEFG715 consentit, tamen in evangeliis illum, in epistolis hos codices Gothum esse secutum contendi non potest, quia haud pauca sunt loca, ubi ab illorum auctoritate discedit---quae etiam causa est, cur versio gothica, cum mixtis annumeranda sit, ad byzantinam sive constantinopolitanam recensionem solam a viris doctis non debebat referri---; sic Matth. V, 46 cod. D τελῶναι, Goth. thiudo (ἐθνικοί); VI, 1 D δικαιοσύνην, Goth. armaion (ἐλεημοσύνην); VI, 4 D habet αὐτὸς, quod Goth. omittit; VI, 13 D omittit doxologiam, quam Goth. habet, et sic permulta [0489A] multa alia; idemque fit in epistolis Rom. VIII, 34 καί post ὅς habent DEFG, Goth. cum aliis omittit; IX, 18 illi legunt οὖν μοι, Goth. cum all. mis nu (μοι οὖν); 23 habent καί, quod Goth. omittit; 26 αὐτοί ab illis omissum Goth. addit; IX, 32 illi habent ὡς, quod cum all. Goth. omittit; XV, 11 legunt ἐπαινέσατε, Goth. c. all. ἐπαινέτωσαν, et sic saepius.
Haec praefati, quibus aut minus recte disputatis, aut cursim breviterque tantum attactis, judicum aequitatem atque indulgentiam rogamus, denique de codicibus versionem gothicam continentibus et editionibus a viris doctis ante hanc nostram adornatis dicemus.
Principem locum et aetate et dignitate codex Argenteus tenet716. Eum seculo XVI in monasterio [0489B] Werdenensi repertum, inde sub finem ejusdem seculi 717 primum Pragam delatum, postea anno 1648 a comite Konigsmark in spoliis Holmiam missum, cum Isaaco Vossio inde anno 1655 nescimus utrum Christinae reginae, an hujus viri ipsius voluntate in Belgiam profectum, a comite de la Gardie autem magno pretio718 redemptum et involucro argenteo ornatum bibliothecae universitatis Upsaliensis donatum esse, inter omnes constat. Hic codex litteris argenteis et aureis in membranis purpureis formae quartae, quam vocant, sub finem seculi quinti aut initio sexti, cum Gothi Italiam incolebant, scriptus est719. De trecentis viginti plagulis, quibus eum constitisse divisione quaternionali comprobatur, cum repertus est, centum octoginta octo relictae [0489C] erant, quibus tempore recenti manus impia plurimum minimumque undecim detraxit720; itaque in libris nostris habemus e codice Argenteo ducta: evangelii Matthaei V, 15---VI, 23; VII, 12---X, 1; X, 23---XI, 23 (in quibus est plagula illa, altera parte mutila vs: 13---23); XXVI, 70---XXVII, 19; XXVII, 42---65; Marci I, 1---VI, 30; VI, 53---XII, 38; XIII, 16---29; XIV, [0490A] 4---16; XIV, 41---XV, 12; Lucae I, 1---X, 30; XIV, 9---XVI, 24; XVII, 3---XX, 46; Joannis V, 45---XI, 47; XII, 1---49; XIII, 11---XIX, 13. De iis autem in codice nunc etiam desiderantur Marc. I, 13---37; II, 15---III, 7; V, 42---VII, 33 et nisi omnia nos fallunt, Matth. XXVII, 54 usque ad finem. Evangelia in cod. Arg. non eo ordine, quem nostrae editiones servant, sequebantur, sed sic: Matthaeus, Joannes, Lucas, Marcus; id autem, quod e perverso ordine, quo nunc singulae plagulae distractae sunt, cognosci non potest, cognoscitur et ex ordine, quo in arcubus sub textu pictis (vid. Tab. I) sequuntur, et ex litteris numeralibus, singulis quaternionibus adscriptis, de quibus adhuc hae exstant: g (3) in fol. 14 (a Matth. IX, 27 incipiente); ie---k (XV---20) in fol. 33 (Joan. [0490B] VII, 16---2) fol. 101 (Joan. VIII, 57) fol. 87721 (Joan. XI, 22) fol. 79 (Joan. XIII, 11) fol. 73 (Joan. 16, 14) fol. 117 (Joan. XIX, 4); kb (22), kd---kz (24---27), l et la (30 et 31) qui quaterniones textum Lucae continent; le (35) lq (36) lh (38) lþ (39) m (40), in quibus quaternionibus evangelium Marci scriptum est. Supra textum plagulae ad sinistram legitur þairh (i. e. κατά) intellige aivaggeljo, ad dextram nomen evangelistae matþaiu, ïohannen, lukan, marku; hae inscriptiones sunt manu recentiore et male quidem scriptae; infra illas scriptiones sequitur textus in singulis plagulis versibus vicenis conscriptus; ima plagudae parte arcus illi, quos supra commemoravimus, in quibus loca parallela aliorum evangeliorum indicata litteris aureis scripta sunt; in marginibus leguntur [0490C] litterae numerales, canones sive sectiones indicantes (vid. Tabul. I), praeterea lectiones variae et glossae. diversissima ratione scriptae, aliae enim pereleganter (uti ad Luc. VI, 49, VII, 32; IX, 13), aliae male pictae (uti ad Luc. VI, 27), aliae ut litterarum ductum et colorem inscriptionum illarum aequiparent; aliae splendorem argenteum servarunt (uti [0491A] ad Marc. I, 6, 11), aliarum color adeo nigruit, ut an unquam argenteus fuerit, cognosci vix possit; alia etiam additamenta atramento et sermone latino aetate recentiore scripta inveniuntur, quibus qui scripsit, capitum numeros, argumentum singulorum versuum aut capitum, Gothum quaedam omisisse (vid. ad Joan. VII, 52), significationem verborum (haec supra verba gothica ipsa sunt scripta), in ima paginarum parte quid in sequentibus desideretur, quot foliis praetermissis continuatio sequatur, indicare voluit. Inepta manus etiam aliquot locis textum mutavit atramento argenteo, sed miseris litteris, alias verborum formas inducendo (vid. ad Matth. IX, 24 et ad Marc. IV, 7). Plura alia de scribendi ratione, compendiis, mendis, quaeque sunt hujus generis alia in palaeographia [0491B] gothica, grammaticae nostrae addenda, dicemus. Caeterum maxima plagularum pars ita servata est, ut scriptura facile legi possit; sunt tamen versus et singulae quoque plagulae, quarum litterae nescitur qua causa adeo deletae sunt, ut quasi spongia abstersae videantur neque quidquam litterarum, nisi sub luce idonea aut etiam ea paulo detracta, cognoscatur; aliis locis litterarum pigmenta membranas ita perederunt, ut singulae litterae et voces interierint nec nisi ex foraminibus relictis, quid scriptum fuerit, indicari queat; aliis locis litterae aversae paginae adeo penetraverunt et ductibus adversae ita sese immiscuerunt, ut diligenter discernendae illae sint, si in his errare nolueris. Colorem purpureum plagulae permultae mutarunt et aut roseum [0491C] aut violaceum aut fuscum traxerunt; litterae argenteae maximam livuerunt aut rubiginarunt. Neque tamen metuendum est, ne codex iste omnino intereat, cum tanta cum cura Upsalienses asservent, ut eum ad posteritatem etiam perventurum esse non temere speremus.
Codex Carolinus722, rescriptus, quatuor foliis continet partes versionis epistolae ad Romanos, Isidori Hispalensis originibus superscriptas; repertus est a Knittelio anno 1756 in bibliotheca Guelferbytana; membranae sunt formae majoris, litterae codici Argenteo simillimae (vid. Tabul. II, V); in Italia circa idem tempus, quo codex Argenteus, uti Knittelius existimat, scriptus, quondam in monasterium Weissenburgense723 delatus, inde inter numerum aliorum librorum Moguntiam venundatum [0491D] missus, ibi ab Henrico Julio de Blum emptus et Pragam deportatus, denique Antonio Ulrico regnante 1690 Guelferbytum pervenit, ubi hodie servatur. Continetur autem folio 277: Rom. XI, 33---XII, 5; fol. 256: XII, 17---XIII, 5; fol. 255: XIV, 9---20; fol. 280: XV, 3---13. Paginae divisae sunt in duas partes, quarum in altera sinistra textus gothicus viginti septem versibus valde imparibus exaratus, in altera dextra [0492A] versio latina posita est, neque cum vulgata, neque cum textu gothico congruens.
Codices Ambrosiani numero sunt quinque, membranacei palimpsesti, e coenobio Bobiensi, quod in Liguria situm est, Mediolanum deportati, quos omnes Castillionaeus eo tempore, quo Gothi Italiae imperium tenuerunt, scriptos esse probavit724. Inter eos codex A (S 36 part. sup.; vid. Tabul. II, III), forma quarta, nunc continet Gregorii Magni homilias in Ezechielem, sub quibus latent fragmenta epistolae ad Romanos: VI, 23---VIII, 10; VIII, 34---XI, 1; XI, 11---33; XII, 8---XIV, 5; XVI, 21---fin.; ad Corinthios prioris I, 12---25; IV, 2---12; V, 3---VI, 1; VII, 5---28; VIII, 9---IX, 9; IX, 19---X, 4; X, 15---XI, 6; XI, 21---31; XII, 10---22; XIII, 1---12; XIV, 20---27; XV, [0492B] 1---35; XV, 46---XVI, 11; XVI, 23---fin.; ad Corinthios alterius I, 8---IV, 10; V, 1---IX, 7; XII 1---fin.; ad Galatas I, 22---II, 8; II, 17---III, 6; III, 28---IV, 23; V, 17---fin.; ad Ephesios I, 1---II, 20; III, 9---V, 3; V, 17---29; VI, 9---19; ad Philippenses II, 26---IV, 7; ad Colossenses I, 10---29; II, 10---III, 8; IV, 4---13; ad Thessalonicenses prioris V, 22---fin.; alterius ad Thessalonicenses I, 1---II, 4; III, 7---fin. epistolae; prioris ad Timotheum I, 1---9, 18---IV, 8; V, 4---VI, 13; alterius ad Timotheum I, 1---18; II, 21---IV, 16; Tit. I, 9---II, 1; Philem. XI, 23. Inscriptiones in paginarum parte superiore positae, du kaurinþium, du aifaisium et aliae maximam partem mutilatione membranarum interierunt, in margine variae lectiones et glossae (vid. not. 6 coll. 477-478) minoribus, quam in textu [0492C] sunt, inclinatisque litteris scriptae. Caeterum codicis scripturam non ejusdem librarii esse Castillionaeus judicat, nam alteram partem peritiore, alteram rudiore manu exaratam esse; et quamquam litterae plerumque lectu non difficiles sint, tamen plagulas aliquot ita abrasas aut elutas inveniri, ut scripturam gothicam nunquam quemquam assecuturum speret. Foliorum ordo etiam ab eo, qui rescripsit, omnino perturbatus est.
Cod B (S 45 part. sup.; vid. Tabul. II, IV) eadem qua A forma, Hieronymi explanationem in Isaiam continet, scriptam super versionem gothicam epistolarum ad Corinthios prioris XV, 48---fin.; ad Corinthios alterius integrae, ad Galatas I, 1---II, 17; IV, 19---fin.; ad Ephesios I, 1---IV, 6; IV, 17---V, 11: VI, [0492D] 8---fin.; ad Philippenses I, 14---II, 8; II, 22---IV, 17; ad Colossenses I, 6---29; II, 11---fin.; ad Thessalonicenses prioris II, 10---fin.; alterius ad Thessalon. I, 1---5; II, 16---fin. epistolae; prioris ad Timotheum I, 1---III, 5; IV, 1---V, 10; V, 21---VI, 16; alterius ad Tim. I, 5---IV, 11; ad Titum I, 1, 10. Litterarum forma haud inelegans quidem est, sed festinationem quamdam prae se ferre videtur. Propter recentem scripturam superinductam verba Ulfilana saepius [0493A] aegre tantum cognoscuntur: plagularum ordo pariter atque in codice A perturbatus est.
Tertio loco is codex ponitur quem nos Ambrosianum appellavimus; sunt autem quatuor tantum pagellae codicis, forma minore, versionem latinam evangeliorum continentis (I 61 part. super.), sub qua scriptum est interpretationis gothicae fragmentum evangelii Matthaei, ejusque quidem partis, quae in codice Argenteo maximam partem nunc desideratur; lucramur autem inde XXV, 38---XXVI, 3; XXVI, 65---70, pergitque, postquam hoc versu cod. Argenteus incepit, cum hoc usque ad XXVII, 1. Scripturae genus est grande et ad codicem Argenteum propius quam caeteri Ambrosiani accedit (vid. Tabul. II, II).
Supersunt deinde tria folia codicis (G 82 part. [0493B] sup.), in quo scripta est commentatio in libros Regum latina; librarius in usum suum convertit codices Plauti fabularum, Senecae tragoediarum et interpretationis Ulfilanae librorum Nehemiae et Esdrae; servata sunt in quatuor pagellis de Nehemia V, 13---18; VI, 14---VII, 3; duabus de Esdra II, 8---12. Litterarum specimen redditum est Tabul. II, I.
Quinto denique loco ponimus codicem, qui Skeireins continet, cujus una pars Romae in bibliotheca Vaticana cum Frontino superscripto (cod. no 5750 membr. forma quarta) servatur, altera Mediolani (cod. Ambros. E 147, membr. forma quarta), in qua super gothica concilium Chalcedonium scriptum est; vide de eo Massmannum docte atque copiose disputantem Skeir. p. 55 sqq. Ejus autem mentionem eam [0493C] ob causam hic fecimus, quia inde duximus Joan. I, 29; III, 3---5, 23---26, 29---32; V, 21---23, 35---38 et praeterea alia ibi leguntur, quae in cod. quoque Arg. exstant; eorum varietatem in adnotatione indicavimus.
Antonium Morillonem primum versionis Ulfilanae memoriam redintegravisse supra commemoravimus; post eum Derrerus quidam totum codicem Argenteum descripsit, quae descriptio a comite de la Gardie simul cum codice Argenteo empta et Upsaliam deportata, [0494A] anno 1702 cum Olai Rudbeckii domo et libris conflagravit. Primam autem Ulfilae editionem e codice Argenteo et Derreri illa descriptione haustam Franciscus Junius adornavit725; ea autem editio mendis scatet ita, ut nunc ejus nulla fere utilitas sit; accedit, quod multa addidit, quorum vestigia in codice nulla apparent, itemque omisit, quae vel hodie sine difficultate legi possunt. Multa autem laude dignae sunt observationes Thomae Mareshalli, Angli, volumini priori inde a pagina 385 additae. Haud melior evasit editio Georgii Stiernhielmii, consiliarii militaris suecici et praesidis collegii antiquitatum Holmiensis, quae Junianam editionem paucissimis locis emendatam, permultis etiam corruptiorem repetiit. 726. Multo majore cum cura Ericus Benzelius, archiepiscopus Upsaliensis, et eo mortuo Eduardus [0494B] Lye, Anglus, Ulfilam ediderunt727; nam Benzelius non solum lectiones permultas Junii et Stiernhielmii emendavit, sed etiam primus de nostrae versionis discrimine et consensu cum textu graeco verissime judicavit; unum modo desideratum est: non omnia loca evanida atque lectu difficilia dare valuit. Eum laborem suscepit Joannes ab Ihre, regiae cancellariae consiliarius et professor universitatis Upsaliensis, qui totum opus ab aliquo e Stierhielmii editione describendum curavit in eamque descriptionem emendationes ex codice Arg. ipso haustas intulit728; eoque in negotio ea diligentia, prudentia, peritia versatus est, quam is modo, qui codicem Argenteum suis oculis vidit, satis aestimare potest. Quae Ihre ad novam Ulfilae editionem curandam e codice duxerat [0494C] atque aliunde collegerat, cum ipsi opus perficere per fata non liceret, A. F. Buschingius, gymnasii Berolinensis director, edidit729. Multis annis post quod Ihreo non contigerat, ut Ulfilam totum ederet, J. Chr. Zahnio, sacerdoti saxonico, contigit730; is autem textum non solum fragmentis epistolae ad Romanos a Knittelio inventis auxit731, sed etiam adhibita multa cura et Ihrei emendationibus, supplementis, adnotationibus fidissime usus, quantum [0495A] potuit, emendatissimum atque integerrimum dedit, exceptis iis locis, ubi Ihre ipse codicem Argenteum diligentius inspicere neglexerat. Id cum compluribus locis factum esset, Zahnius aut in errorem perductus est, aut mendas ab Ihreo non animadversas corrigere non potuit. Praeterea optandum fuit, Zahnius majorem sermonis gothici peritiam judiciique subtilitatem habuisset; nam adnotationes, quas textui subjunxit, praeter quas Mareshallo, Gordono, Ihreo debet, jejunae sunt atque ineptae, maximam partem etiam falsae. Post Zahnium nemo fragmenta Ulfilana integra edidit; sed quae de Matthaei evangelio supersunt, bis sunt edita a S. Henshallo, magistro anglico, et J. A. Schmellero, linguae germanicae in universitate Monacensi doctore732. Cum autem et propter [0495B] priorum editionum vitiositatem et quod in iis fragmenta nuper a Maio reperta et a Castillionaeo in lucem edita733 non continerentur, nova Ulfilae editione opus esse734 videretur, ii deinde, quos eam adornaturos audissemus, aut diutius cunctarentur, aut consilium abjecissent, ipsi nos ad hoc opus suscipiendum accessimus, neque solum fragmenta versionis Ulfilanae omnia colligere, sed etiam emendatius, quam adhuc factum esset, edere constituimus. Nam legentibus nobis atque diligentius relegentibus cum alteram textus partem, a Zahnio ex Ihrei adnotationibus emendatam, tum reliqua a Knittelio et Castillionaeo e codicibus hausta, permulta inventa sunt, quae trutina examinata probari non possent quibusque nulla nisi ex iterata codicum inspectione atque recognitione [0495C] medicina quaeri posse videretur. Quae cum ita essent, Upsaliam et Guelpherbytum profecti singulari humanitate et liberalitate bibliothecarum custodum summa cum laude praedicanda impetravimus, ut codicem Argenteum et Carolinum ab initio ad finem usque per otium legeremus ac perlustraremus et vitia animadversa, utrum librariorum negligentiae, an editorum incuriae tribuenda essent, cognosceremus. Et in utroque codice conferendo exspectatio nostra nisi superata, certe non decepta est; quas enim lectiones olim dubias nunc suspicione liberaverimus, [0496A] quam multas corruptas emendaverimus; qui adnotationes nostras perlegerit, ipse videbit. Sed multo magis, quam illi, codices Ambrosiani, quamquam a Massmanno ex parte iterum inspecti, ut denuo excuterentur necesse erat; quod cum ipsis nobis facere non liceret, Castillionaeum precibus adiimus, ut conjecturas nostras, quas dubiis et aperte falsis lectionibus substitueramus, cum codicum scriptura comparare vellet: idque negotium non solum paratissimo animo atque rarissima gratificatione et benevolentia suscepit, sed etiam tanta diligentia atque accuratione gessit, ut textus epistolarum, quantum superest, quem ejus ipsius editione multo emendatiorem edidimus, summo iure Castillionaei etiam studio debeatur.
[0496B]
In adornanda autem nostra editione ita versati sumus, ut lectiones codicum (in evangeliis Argentei, in epistolis codicis B) veras, non eas, quas exhibebant editiones, summa fide redderemus, exceptis iis solis, quae aperte falso habebant, quas quidem ex legibus sermonis emendavimus, dubias autem et quarum emendatio non esset in promptu, relinqueremus intactas; in verborum autem scriptura, cum gothicarum litterarum integritatem retinere cuperemus, hanc legem servavimus, ut non th, ch, wh, qu scriberemus, sed simpliciter þ (islandicae proprie litterae formam, ab aliis viris doctis jam introductam), x, w, q et pro w simplicem formam v; verba denique interpunctionibus diremimus frequentioribus quidem, quam in codicibus apparent, sed quae ad sensum [0496C] explicandum utiles esse viderentur. Textui sic constituto versionem latinam addidimus, non qualem Zahnius confecit, ut verborum gothorum solorum ratione habita vel contra consuetudinem sermonis latini peccaret, sed quae regulas latinitatis observans verbum gothicum verbo latino redderet; in quo negotio, quantum licebat, Vulgatam secuti sumus. Denique adnotationem criticam adjecimus, qua primum editionum priorum errata enumerantur, quae quia ad historiam textus gothici pertinebant et qua diligentia quave negligentia codices a criticis adhibiti essent, cognosci [0497A] posset, nunc non omittenda esse videbantur; deinde lectiones merito suspectas indicavimus, temere in dubitationem vocatas defendimus, rationes emendationum aut explicationum ab aliis initas sub judicium vocavimus, neque ubi Gothus aut minus recte in interpretatione versatus esset, aut contra sermonem suum peccavisset, aut graeca falso legisset, id animadvertere omisimus; tum textus nostri et graeci vulgati frequentem discrepantiam notavimus, graecus autem vulgatus textus nobis est, quem Griesbachii editio praebet, praeterque varietates ibi positas [0498A] Millium etiam et Matthaeium consuluimus; denique varietates vel in altero codice inventas, vel in marginibus adscriptas ibi adjunximus, ita ut quae in textu aliarum editionum sint, omnia, de adnotationibus, observationibus, aliorum explicandi conatibus, quae utilia viderentur, librorum gothicorum additamenta omnia, glossae, variae lectiones, gothici et graeci textus diversitates indicatae inveniantur. Ut breviores esse possemus, notis usi sumus, quas a fronte horum prolegomenorum ex consulto apposuimus.
[0497]
Notes [recensere]
Formula:Refa Nomen Ulfilae praeter Ulphilas (Οὐλφίλας), apud scriptores vario modo scribitur: Urfilas, Urfilus, Gulfilas, Hulfilas, Gilfulas, Galfilas, Ulphias, Gulfias, Gudila, Gudillas, Unila, quarum mutilationum plurimus Hispanici scriptores admiserunt, vid. Essbergium Ulfil. 1. Rectissime sine dubio, quia ita indole linguae gothicae commendatur, Vulfila scriberetur (vid. Grim. I, 57 sq.), quod verbum nomen deminutivum vocis vulfs (lupus), proprie lupulum significat, vid. Massm. Skeir. p. 97.
Formula:Refa Histor. ecclesiast. 2, 5 cf. Aschbachii Geschichte der Westgothen p. 31 Not. 63.
Formula:Refa Libellum a Knustio Parisiis inventum et a Waitzio descriptum et editum (Ueber das Leben und die Lehre des Ulfila, Hannover 1840, 4) cf.
Formula:Refa Jornandes de rebus Geticis p. 135 ed. Lindenb.
Formula:Refa Apud Basilium Magnum epist. 338 sq. et Epiphanium adversus Haeres. 3, 14, Ascholius episcopus Thessalonicensis et Audius, Uranius, Sylvanus sacerdotes primi christianae doctrinae praecones apud Gothos fuisse feruntur; cf. Massm. I. l., p. 90.
Formula:Refa Socrates Histor. ecclesiast. 9, 32. Nicephorus Callistus 9, 44. Cassiodorus Histor. eccles. tripart. 5, 38. Essbergium I. l., 8. Aschbachium I. l., p. 29.
Formula:Refa Philostorgius cum Ulfilam primum Gothorum episcopum haberet, non mirum est, si eum Constantino Magno aequalem fuisse scripsit; cf. Benzelii praef. p. XXXI. Apud Scholzium Nov. Test. vol. I, praefat. p. CXXIX, Ulfilas saeculo quinto biblia convertisse sine dubio per typothetae errorem dictus est.
Formula:Refa Socrates 4, 33. Sozomenus, 6, 37. Nicephorus 11, 48. Cassiodorus 8, 13. Jornandes p. 106, vid. Essbergium 12. Knittelium p. 442 sq. Castill. Specim. praef. p. XI.
Formula:Refa Vide libr. laud. (not. 3 supra) p. 34 seqq. In eodem libello p. 17 etiam testamentum fidei continetur, quod Ulfilas moribundus fecit.
Formula:Refa Inter alios Isidorus Hispalensis Chronico ad aeram 5576: tunc Gulfilas utrumque testamentum linguam in propriam transtulit.
Formula:Refa I. l. Οὐρφίλας μετέφρασεν εἰς τὴν (τῶν Γότθων φωνὴν τὰς γραφὰς ἁπάσας πλήνγε δὴ τῶν Βασιλείων, ἅτε τῶν μὲν πολέμων ἱστορίαν ἐχουσῶν, τοῦ δὲ ἔθνους ὄντος φιλοπολέμου καὶ δεομένου μᾶλλον χαλινοῦ τῆς ἐπὶ τὰς μάχας ὁρμῆς, ἀλλ᾽ οὐ τοῦ πρὸς ταῦτα παρόξύνοντος.
Formula:Refa Knittelius p. 443 sq. inde Philostorgium refelli posse opinatus est, quod Theodatus, Gothorum rex, in epistola quadam testimonium e libris Regum protulisset, quod (sic dicit Knittelius) proceres et reges gothici non fecissent, si Ulfilas, cujus consilia et effata apud Gothos oraculorum instar haberentur, Gothos a lectione librorum Regum revocare voluisset. At vir bonus, qui Cassiodorum, non Theodatum illam epistolam scripsisse recordaretur, id etiam recordari debebat, Ulfilae et Theodati aetates duobus seculis diversas esse, intra quod tempus libri, ab Ulfila omissi, ab aliis conversi esse poterant. Causam illam allatam improbabilem esse, maxime ex Jornande discimus, qui eosdem illos Gothos, apud quos Ulfilas episcopus fuit, gentem multam quidem, sed pauperem et imbecillem, nihil abundantem, nisi armento diversi generis, pecorum et pascuis silvaque lignorum fuisse, dicit p. 135.
Formula:Refa Cf. Castill. Excurs. ad Philipp. p. 65.
Formula:Refa Vid. Essbergium 13, 14. Zahnii Einleitung. p. 20.
Formula:Refa Cf. Massm. Skeir. p. 88.
Formula:Refa Gothum haec ex epistola ad Hebraeos citavisse, Massm. l. l., p. 65 sq. nobis non persuasit.
Formula:Refa Membr. Salisb. Nro. 140 olim Salisb. LXXI.
Formula:Refa Vid. W. J. XLIII p. 15 sqq.
Formula:Refa Vid. Sozomenum 7, 17. Nicephorum Callist. 12, 30.
Formula:Refa Cf. Castillion. Specim. praefat. p. X sq.: a Selina pronum creditu est gothica biblia dictante Ulfila fuisse conscripta et pro suo librarii munere distincta atque emendata.
Formula:Refa Vid. Garbellum. ap. Blanchinium Evangeliar. quadrupl. prolegg. p. 7 sq. Ea verba vitiose conscripta et vitiosius descripta Semlero ad praefationem quamdam, comparationi gothicae versionis cum latina et textu graeco faciendae praefixam, pertinere sunt visa, vid. hujus viri venerabilis Versuch einer Erläuterung einer alten Spur einer gothischen Uebersetzung, Halle 1764, 4.
Formula:Refa De rebus ecclesiasticis, cap. 7.
Formula:Refa Primum Ulfilanae versionis repertorem cum Ihre in dissertatione de lingua codicis Argentei conscripta et anno 1754 edita recte Morillonem appellavisset, paulo post in altera de codice Argenteo anni 1759 Arnoldum Mercatorem fuisse minus recte dicit, vid. Zahnii Einleit. p. 39 sq. Caeterum quaesitum est, utrum ille codex Argenteus, an alius fuerit; Ihre Ulfil. illustr. pag. 98 fuisse negat hanc maxime ob causam, quod Morillon compendiis scribendi usus sit, quae in codice Argenteo, certe locis ab eo exscriptis, non inveniantur, deinde quoque illum litterarum formas exhibuisse, quas codex Argenteus omnino non agnoscat. Alii nullum alium, quam Argenteum ante oculos habuisse comprobaverunt, vid. Zahnium l. l.
Formula:Refa Vid. Goropii Origines Antuerpenses libro VII p. 739 sq. 750.
Formula:Refa P. 147 sq.
Formula:Refa Vid. Lacrozii epistolam ad Joannem Chamberlaynium in Thesauro epistolarum tom. III p. 92 sq.
Formula:Refa Vid. Zahnii Einleit. p. 27.
Formula:Refa Wetstenii Prolegg. in novum testamentum p. 304 sq. ed. Semler.
Formula:Refa Vid. Ulfil. illustrat. p. 259 sqq.
Formula:Refa Semlerus ad Wetsten. Prolegg. p. 305 (quem tamen miramur paulo post p. 308 interpretem nostrum Francogothum appellare) cf. Zahnii Einleit. p. 26 seqq. Aschbachium l. l. p. 36 sq.
Formula:Refa Vid. Zahnii Einleit. p. 76 sq. Eas initio saeculi sexti scriptas esse Grimmius Gramm. praef. p. XLVII (edit. prioris) suspicatur.
Formula:Refa Massm. (Die goth. Urkund. von Neapel. u. Arezzo, Viennae 1838, p. 18) pro frabauhta boka male junctim scribit frabauhtaboka (sic esse debebat frabauhtiboka), neque propterea ejus interpretatio hujus monumenti probari potest.
Formula:Refa Massm. l. l. p. X qui inscriptionem illam cum reliquis emendatius, pro doctrina sua, singulari libello editurus est.
Formula:Refa S. 36 part. sup., quem Castillionaeus in sua editione et post eum nos littera A notavimus.
Formula:Refa Vid. Castillion. Specim. p. 26 sq.
Formula:Refa Castill. male madagrize et librarii errorem friþareikeikeis, syllaba kei falso duplicata (vid. ad Matth. XI, 16) edidit.
Formula:Refa Cf. Aschbachium l. l., p. 38.
Formula:Refa Vid. Institutiones gram. angl. sax. et moesogoth.
Formula:Refa Cf. de ea re copiose disserentes Heupelium l. l. p. 11. Essbergium 13. Knittelium p. 449. Mansonem Gesch. der Ostgothen p. 9. Aschbachium l. l., p. 29 sq. cf. p. 222 sq. Massm. Skeir. p. 69 sqq. Castill. Excurs. ad Philipp. 2, 16. p. 63 sqq. cf. Specim. praef. p. XIII sqq.
Formula:Refa Einleit. p. 37.
Formula:Refa Skeir. p. 46, 13.
Formula:Refa Haec, Castillionaeo auctore, dicta de loco Tim. l, III, 16, falsa sunt; vide adnotationem ad hunc ipsum locum; neque praesertim cognito libro illo a Waitzio edito, ullum relinquitur dubium, quin Gothi fuerint Ariani. Vide Waitz. p. 40 sqq. 56.
Formula:Refa P. 444 sq.
Formula:Refa Observationes apud Junium p. 388.
Formula:Refa Cf. Zahnii Einleit. p. 36.
Formula:Refa Apud Simeonem Metaphrastem in actis S. Nicetae (Acta Sanctorum Septembr. V. p. 41 edit. Antverp.) Οὔρφιλος, inquit, τὴν ἱερὰν ἡμῶν γραφὴν καὶ θεόπνευστον ἀπὸ τῆς ἑλλάδος εἰς τὴν γοτθικὴν γλῶσσαν μεταβαλών. Cf. Hieronymi epistolam ad Sunjam et Frithilam scriptam, qua Gothos graecis sacrae scripturae codicibus usos esse dicit.
Formula:Refa Biblioth. IV p. 390 edit. Colon. Ulfilas primus Gothus omnes divinas scripturas e graeco in gothicam linguam a se conversas tradidit.
Formula:Refa Cum Ussero apud Junium Glossar. p. 16. cf. Mareshallum p. 389 sq. Benzelium praefat. p. VI, Lyeum p. XXXVI, Ihreum Ulfil. illustr. p. 268, Knittelium p. 445, Zahnium Einleit. p. 28 sqq.
Formula:Refa Prolegg. in novum testamentum p. 114 sqq. edit. prior.
Formula:Refa Vid. Bengelii Apparatum novi testamenti pag. 408 sq.
Formula:Refa L. l., pag. 358. edit. Seml.
Formula:Refa Cf. Zahnii Einleit. pag. 32 sq.
Formula:Refa Wetstenius pag. 306 sententiam de confectione nostrae versionis e latinis libris male probat dicens, ubi latinus interpres verba graeca aut parum accurate aut perperam verterit, eodem modo etiam vertisse Gothum; sed lectiones plerorumque locorum ab eo vituperatorum (M. VI, 11, 16, 27; IX, 38; Mc. I, 38) recte habent et cum graecis conspirant, saltem probe pro intellectu Gothi reddita continent. Contra aliis locis Gothus latinos libros non secutus suo Marte minus recte convertit, vide de aliis Luc. I, 5 et 8 ubi graecum ἐφημερία latini multo rectius per vicem, quam Gothus per afar et kuni reddiderunt. Nec firmioribus argumentis Semlerus ad Wetsten. p. 308 epistolam ad Romanos e latino codice expressam esse comprobat, nam quae loca probantia adducit, aut nihil probant, aut a Knittelio falso sunt lecta vel explicata; sic XI, 34 ïmma dativum pro graeco αὐτοῦ posuit Gothus, quia ita ejus lingua dativus pro genitivo substantivis apponi solet; et quae versio latina habet ei vel illi, ut eam secutus esse Gothus dici possit? Sic XII, 3 guþs (Dei) versio latina nulla, codices graeci permulti addunt; XII, 19 Knittelium falso legisse ad h. l. diximus; XIV, 9 qivaim---dauþaim haec verba cum Gotho non solum latini, sed etiam graeci libri transponunt.
Formula:Refa Benzelius praefat. p. XXXIII: versio facta est, inquit, non aliunde, quam authentica graeca, latino tamen interprete, qui ille cumque fuit, non inconsulto; cf. Bengelium Defensione N. T. p. 27. Semlerum ad Wetsten. p. 309, Grimmium W. J. LXX p. 47.
Formula:Refa Wetstenius p. 306 edit. Seml. Ihre Ulfil. illustr. p. 268. Zahnius Einleit. p. 31 sqq. Castillion. Specim. praef. p. XX. cf. eumdem ad Ephes. II, 3 et ad Galat. IV, 18.
Formula:Refa Cf. Ihre Ulfil. illustrat. p. 260, 269.
Formula:Refa Epistola ad Zahnium data, vid. Zahnii Einleit. p. 34.
Formula:Refa Loca ex parallelis interpolata habes haec: Matth. (III, 11) XXVII, 42 (58); Marc. II, 22; X, 4; XIV, 47; XV, 21, 37, 40; XVI, 1, 2; Luc. IV, 33; VI, 4; IX, 43, 50; Joan. XV, 2; Gal. V, 20; Coloss. III, 8; cf. Millii Prolegg. 742 seq.
Formula:Refa Historia critica versionum N. T. p. 222.
Formula:Refa Cf. Knittelium p. 376; Zahnium p. 32. Pro multis aliis locis nunc laudamus Timoth. I, III, 6 locum celeberrimum, ubi Goth. cum graecis θεός, a Vulgata omissum, legit, et de vetere testamento cf. numeros e libro Geneseos supra p. XI citatos, qui a Vulg. multum discrepant.
Formula:Refa Vide supra pag. 465-466.
Formula:Refa Sic hoc evangelio saepissime d pro þ in terminatione ponitur, maxime in tertia singularis et secunda pluralis persona: I, 13 gabairid pro gabairiþ. 17 fauraqimid. 32, 35; V, 36, 37; VI, 45; II, 12; V, 10, 24, 30, 34; VI, 2, 24, 25, 31, 32, 34, 46; III, 14; VI, 27, 28, 33, 35, 36, 37, 38; III, 4; V, 4; VI, 23, 27, 35, 37; VI, 3; in forma neutra participii praeteriti: II, 12 galagid. 23; IV, 10, 17; VI, 48; cf. XV, 16 sad et VII, 46 haubid pro saþ et haubiþ; in tertia singularis praeteriti verborum prioris conjugationis: bad VIII, 31; XV, 28; anabaud V, 14; VIII, 29, 55; faurbaud V, 14; VIII, 56; mid in compositione verborum; sic in terminationibus masculinis sequente s littera: stads XIV, 22; faheds I, 14; II, 10; XV, 7; hundafads VII, 6, et in participiis mikilids IV, 15; gahrainids IV, 27; gamanvids VI, 40; deinde b pro f uti IV, 3 hlaibs; n pro g ante palatinas litteras, ng, nk, nq pro gg, gk, gq, vid. ad Luc. XIV, 31 (ea scribendi ratio, quae etiam in documento Aretino invenitur, latinitatem videtur olere); usraisjan VIII, 24 pro urraisjan; litterae geminatae simpliciter ponuntur: fulnan pro fullnan, vid. ad II, 21; fauragagjins et fauragagjan VIII, 3; XVI, 1 pro fauragaggjan. Praeterea vocales cum aliis vocalibus et diphthongis permutantur; ei cum e: II, 10 faheid. 15 ïohannein; VIII, 32 anasaisleip. IX, 13 manas seidai pro fahed, ïohannen, anasaislep, manasedai, cf. ad III, 5; caet. qeins I, 5; XVII, 32, duthei VII, 7, visseis XIX, 22; e cum ei: II, 37 blotande. 43 miþþane. X, 5 þane. XIX, 37 þoze pro blotandei, miþþanei, þanei, þozei, cf. ad X, 5; e cum ei: andbahtededun VIII, 3. svekunþs VIII, 17. aggele IX, 26; XV, 10 pro andbahtidedun, svikunþs, aggile; i cum e: galagidideina V, 18; VI, 11. qimi VII, 3 pro galagidedeina et qemi, vid. ad VIII, 56; au cum u vid. ad Marc. VII, 32; u cum au vid. ad Luc. I, 54; o cum u: III, 26 ïodins. XVI, 8 sunjos pro ïudins (vid. vs. 30) et sunjus, alia vide ad IV, 13 adnotata. Huc pertinet emissio j litterae e formis quibusdam verbi visan: IX, 12 sium. V, 10 siud. IX, 41 siau. VIII, 25 et XIV 31 siai. Testimonia duplicis recensionis in evangelio Lucae videntur etiam haec: IX, 34 ante lectionem marginalem at ïm ïn milhmam atgaggandam legitur jah, quod otiosum ad h. l. diximus; fortasse illud jah non pertinet ad textum, sed est glossatoris, qui indicare volebat legi etiam at ïm ïn m. a. Pariter XVII, 6 aiþþau jus jabai explicandum est; verba ea prius in margine scripta fuisse et ad jubai pertinuisse videntur, et glossator dicere volebat: jabai aut (i. e. aiþþau) addito pronomine jus jabai, ut vera sit hujus loci lectio: jabai (sive jus jabai) habaidedeiþ galaubein sve kaurno sinapis. qiþeiþ du bainabagma.
Formula:Refa Verborum formae huic evangelio soli in codice Argenteo propriae: auhmists III, 2; IV, 29; XIX, 47 pro auhumists; ïba XVII, 9 pro ïbai; unhulþa pro unhulþo IV, 35; VIII, 29 33; IX, 42 (legitur quidem etiam Matth. XXV, 41, sed est hic locus e codice Ambrosiano); VI, 40 laisaris pro laisareis; I, 23 andbahteis pro andbahtjis, vid. h. l.; IX, 39 hropjiþ pro hropeiþ, cf. Grim. I, 847; XIX, 12 gaggida pro ïddja; bai pro bajoþs I, 6, 7; V, 7; VI, 39; VII, 42; nauhþan pro nauhþanuh I, 15; VIII, 49; IX, 42 (in sententia negativa etiam J. 6, 17). Verborum eorum, quae aut nusquam in evangeliis amplius, aut perquam raro inveniuntur, tantus est numerus, ut omnia proferri vix possint, quapropter lectores Glossarium adire jubemus; unum alterumque posuisse sat erit: dicitur apud Lucam airus pro aggilus, flodus pro awa, naus pro dauþs, manaseds pro managei, gaujans pro bisitands, gatvo et fauradauri pro plapjo (platjo), unhails pro siuks, namnjan pro haitan, skeinan pro liuhtjan, þiuþspillon pro vailamerjan, magus pro þiumagus multaque simplicia pro compositis, uti sviltan, aistan, qistjan all. Alia omittimus, quia in textu graeco etiam huic evangelio sunt propria; addimus autem hoc loco ex observationibus syntacticis prae caeteris, in hoc evangelio articuli eum usum esse, ut etiam substantivo postponatur; vid. III, 8 us stainam þaim XVII, 17 taihun þai. XX, 15. aurtjam þaim; ea constructio in epistolis saepissime, in evangeliis praeterea tantummodo Joan. VII, 8 invenitur.
Formula:Refa Ut, ex. g. aftra τὰ ὀπίσω Luc. IX, 62. gaþrafteins ἄφεσις id. IV, 19. fraletan ἀποστέλλειν id. IV, 19. fragiþan ὰθετεῖν id. VII, 30 h. l.
Formula:Refa Variae lectiones: V, 28 in textu ïddja---marg. laistida; VI, 27 fijandam---hatjandam; 40 gamanvids---ustauhans; VII, 32 gaunodedum.---hufum; VIII, 27 unhulþons---skohsla; IX, 34 qemun ïn þamma milhmin---jah at ïm ïn milhmin atgaggandam; XVI, 13 faihuþraihna---mammonim; glossae: III, 14 in textu valdaiþ---marg. ganohidai sijaiþ; VI, 49 flodus---awa; IX, 13 manaseidai---managein; quanquam inter varias lectiones et glossas vere distinguere difficillimum est.
Formula:Refa Hae multo pauciores sunt, quam quas Zahnius Einleit. p. 34 enumeravit, et injuria Castill. huc refert loca Cor. I, XII, 15; II, X, 16; Galat. V, 4; Coloss. II, 32, de quibus locis in adnotatione diximus; sed citra omnem dubitationem L. II, 2 de verbis at visandin kindina syriais raginondin saurim alterutrum e glossa ortum est, nam at visandin kindina syriais idem est quod raginondin saurim; idem V, 35 de altero jah; XIV, 32 de jabai nist mahteigs; XVII, 6 de jabai; Cor. I, XV, 6 de fifhundam; Coloss. III, 12 de armahairtein statuendum est; cf. etiam ad Luc. XIX, 7.
Formula:Refa Scriptum est aivaggeljo þairh lokan; cum in codice nostro lukan legatur, ex alio codice illud desumptum esse apparet; sic etiam vaurþun afar þo, quae verba certe ad Luc. IX, 28 pertinent, in cod. nostro legimus addito þan: vaurþun þan afar þo (intell. vaurda).
Formula:Refa V. c. cum formulae sunus mans apud Matthaeum (IX, 6; X, 23; XI, 19) articulus addi soleat, apud Marcum omittitur II, 10; VIII, 31, 38; IX, 9, 12, 31; X, 33, 45; XIII, 26; XIV, 41, quod apud Lucam etiam plerumque factum est.
Formula:Refa I, 6 in textu haiþivisk---margine vilþi; I, 11 ïn þozei vaila galeikaida---þukei vilda; V, 4 gatamjan---gabindan; XII, 24 mela---bokos.
Formula:Refa Vid. Not. 5 col. 473.
Formula:Refa XXVI, 72 cod. Arg. afaiaik---cod. Ambr. laugnida; XXVI, 75 afaikis---ïnvidis; XXVII, 1 runa---garuni; ibid. gudjans---þai gudjans.
Formula:Refa VI, 11 cod. Arg. gaþ du siponjam---Skeir. qaþ siponjam; eodem versu þei---ei; VI, 13 fimf.---þaim ·e·; paulo post hlaibam þaim barizeinam---hlaibam barizeinam; eodem versu þaim matjandam---at þaim matjandam; VII, 46 andhofun---andhofun þan; VII, 48 fareisaie---þize fareisaie; ut omittamus quod VII, 47 pro sijuþ scriptum est siuþ et VI, 9 tvans pro ·b.· Caeterum in textu evangelii Joannis singularia fere haec inveniuntur: dahþe pro duþe (quod etiam VI, 65; VIII, 47 legitur) aut duþþe, vid. glossar. voc. þata; usus frequentissimus particularum þaruh et þanuh pro graeco δὲ et καὶ, vid. glossar. hh. vv.; uh encliticum et ïze relativum ad reddenda participia graeca, vid. glossar. voc.---uh et grammat. ubi de participio agitur; usus particulae ïth in sententiis adversativis, ubi textus graecus non agnoscit, vid. ad Joan. VI, 58; usum particulae ïþ pro graeco εἴ conditionali Joannes cum Luca communem habet.
Formula:Refa Epistolarum duplicem recensionem in cod. A et B contineri Cast. ad Tim. I, II, 6 negat, quod cod. A plerumque cum cod. B concinat. Sane sunt loci, ubi uterque codex eamdem lectionem, quanquam qui locos a Castillionaeo citatos diligenter examinat, eorum numerum multo minuendum esse videbit; sed esse etiam, eosque non «admodum paucos», uti Cast. ait, quibus discrepent quis intelligens atque prudens negabit? Has autem lectionis diversitates nuncupavimus vestigia recensionis duplicis vel revisionis, non versionis plane novae, uti Cast. non intellexisse videtur. Neque nobis, nos errasse, Castillionaeus tam facile persuasit, quam Massmanno MGA. 1840, p. 137.
Formula:Refa Margini codicis B adscriptae sunt litterae numerales et solae et voce laiktjo addita, quarum illis capita, his praelectiones ecclesiasticae indicantur; de iis vide infra; quod ad Cor. I, XV, 57 sihv legitur, Castillionaeus conjecturam suam, quasi 218 versus significaret, ne sibi quidem ipsi probavit, nec nobis litterarum illarum significatio perspecta est, nisi forte quis respiciens sensum versiculi, in quo Deus victoriam nobis per Jesum Christum dedisse dicitur, litteras illas latinas esse conjicit pro si. h. v. = signo hoc vinces, ut theologus gothicus indicare voluerit, cives ea tessera usos victoriam de hostibus suis nescio externis aut internis reportaturos esse.
Formula:Refa Rom. IX, 13 in textu fijaida---marg. andvaih (?); X, 7 ïup---.. rjo (in quo fragmento non adverbium, sed verbum pro ïup ustiuhan latere suspicamur, fortasse usfarjon), Cor. I, IX, 9 ni faurmuljais auhsau þriskaidai---ni faurvaipjais munþ auhsau þriskandin; 19 gageigaidedjau---gastaistaldjau; 21 gageiggau---gavandidedjau; 22 waiva---vaila; X, 30 andnima---brukja; XIII, 3 ei gabrannjaidau---ei wopau; 5 ni sokeiþ sein ain---ni ïnaljanoþ sein ain; XV, 33 riurjand---fravardjand; II, I, 8 afsvaggvidai veseima---skamaidedeima; II, 11 galiginondau---gafaihondau; 15 fraqistnandam---fralusnandam; III, 14 afdaubnodedun---gablindnodedun; V, 12 uskannjaima---anafilhaima; XII, 7 hnuþo---gairu; XII, 15 laþaleiko---gabaurjaba; Gal. II, 5 gastandai---þairhvisai; 6 andsitaiþ---nimiþ; 8 gatavida---vaurhta; IV, 3 uf stabim fairwaus---uf tugglam; 13 siukein---unmatht; 21 niu hauseiþ---niu ussuggvuþ; VI, 3 fraþjamarzeins ïst---sik silban uslutonds ïst; Eph. I, 9 bi viljan saei fauragaleikaida ïmma---ana leikainai þoei garaidida ïn ïmma; 14 gafreideinais---ganistais; II, 3 viljans---lustuns; ibid. vistai barna hatizis---us sateinai urrugkai; II, 10 godaim---þiuþeigaim; III, 10 filufaihu---managnandei managei (?), quarum adnotationum maxima pars interpretationes, aliae emendationes secundum graecum textum (Cor. I, XIII, 3; Gal. II, 6; Eph. I, 9) aut secundum latinas versiones (Gal. IV, 21; Eph. II, 3), aut lectiones codicis B continent (Cor. II, I, 8; XII, 15).
Formula:Refa Cor. I, XVI, 2 cod. B taujai (faciat)---cod. A lagjai c. gr. omn. τιθέτω; II, I, 8 skamaidedeima uns---afsvaggvidai veseima haesitantes essemus, quod gr. ἐξαπορηθῆναι propius accedit; 19 vailamerjada evangelizatur---merjada praedicatur, c. gr. omn. κηρυχθείς; II, 13 ïmma ei---ïm iis, c. gr. omn. αὐτοῖς; III, 3 svikunþ manifestum---svikunþai manifesti, c. gr. omn. φανερούμενοι; III, 9 us vulþau e gloria---ïn vulþau c. gr. omn. (ἐν δόξῃ); VIII, 19 miþ gasinþam cum sociis---miþgasinþa consocius, c. gr. omn. συνέκδημος; 20 bivandjandam devitantibus---bivandjandans devitantes, c. gr. omn. στελλόμενοι; 22 filaus mais multo magis---filu multo, c. gr. omn. πολύ; XIII, 5 ïbai num (μήτι, ἄρα)---nibai nisi, c. gr. plerisque εἰ μήτι; Eph. I, 22 all omne---alla πάντα; II, 2 aivis aevi---fairwaus mundi, c. gr. omn. κόσμου; II. 5 sijum sumus---sijuþ estis, c. gr. omn. ἐστέ; vice versa IV, 25; IV, 28 ak sed---ïþ verum, c. gr. omn. δέ; IV, 30 þammei quo---ïn þammei, c. gr. omn. ἐν ᾧ. Varietates permultae aliae utriusque codicis ita sunt comparatae, ut uterque graecos diversos secutus sit, cod. A autem maxime eos, quorum origo italica est certa: Cor. II, II, 12. cod. B: ïn aivaggeljon εἰς τὸ εὐαγγέλιον---codd. A. ïn aivaggeljons διὰ τὸ εὐαγγέλιον; 16 dauþaus θανάτου---us dauþau ἐκ θανάτου; III, 9 andbahti διακονία---andbahtja διακονίᾳ; V, 12 hairtin καρδίᾳ---ïn hairtin ἐν καρδίᾳ; VII, 3 gasviltan ἀποθανεῖν---miþgasviltan συναποθανεῖν; Eph. I, 19 ïn uns εἰς ἡμᾶς---ïn ïzvis εἰς ὑμᾶς; Philipp. III, 13 ni þau οὐκ (ἄρα)---ni nauh οὔπω. Rarissime lectiones codicis A graecorum auctoritas deficit, ut Cor. II, VII, 9 ubi pro ïn vaihtai legit vaihtai, cum ïn praepositionem omnes gr. agnoscant: sic IX, 2 ubi wopam (gloriamur) pro wopa (glorior) nec graeci nec latini habent; XIII, 7 ungakusanai cum (reprobi) cum solo cod. Lincolniensi, quantum sciamus, pro gakusanai (δόκιμοι) legit; quod denique Coloss. III, 1 pro þarei, quod omnes codd. (οὗ) postulant, þar (ibi) praebet, librarii errore positum esse suspicamur. Reliquae quae intercedunt diversitates, non sensum aut textum diversum praebent, sed continent diversitates interpretandi, sic Cor. II, VII, 8 B auk---A unte; IX, 2 gavagida---usvagida; Gal. II, 6 vulþris---vulþrais; VI, 1 atsaiwands---andsaiwands; Eph. I, 14 ïzei---saei; III, 10 managfalþo---filufaihu; III, 19 du---ïn; VI, 11 diabulaus---unhulpins; VI, 18 vakandans---duvakandans; Coloss. III, 5 vinnon---vinna.
Formula:Refa Quod scribitur jan-ni Matth. XXV, 42 et jassa XXVI, 2, ea. e cod. Ambros. sunt.
Formula:Refa Praeterquam quod illa mutatio ante þ admittitur, idem fit quoque ante liquidas: l Cor. II, I, 8. (aliter VII, 8.) Eph. III, 18; m Philipp. III, 17; n Cor. I, X, 20; II, I, 18, 19; III, 13, V, 12; VIII, 5; Philipp. III, 3. all.; r Cor. II, VIII, 10 cf. ad IV, 6; s Cor. l, V, 8; II, 2; II, VIII, 15; VII, 3; Philipp. IV, 2; ante medias: b Cor. I, X, 21; Il, VII, 15; IX, 4; g Cor. II, II, 7; V, 5, 18; VIII, 23; Eph. IV, 24; d Cor. II, II, 16; quid? quod ante k tenuem litteram assimilatione utitur Cor. I, VII, 16.
Formula:Refa Sic i pro ei: Cor. II, XIII, 3 siukiþ, Gal. VI, 3 þugkiþ pro siukeiþ, þugkeiþ; e pro ei: Cor. II, V, 21; VIII, 16; Gal. VI. 13; Eph. II, 16; Philipp. II, 26 ïze et þize pro ïzei et þizei. Contra in mediis vocibus pleniores praefert sonos, scribit enim Cor. II, I, 12 usmeitum. Gal. III. 19 þizeiei. Cor. IV, 7 tykeikus pro usmetum, þizeei, tykekus.
Formula:Refa Cor. II, XIII, 5 þau; XII, 2, 3; Eph. II, 12 ïnu pro þauh et ïnuh.
Formula:Refa V. c. pro ia scribit ija in frijaþva omnibus locis, ubi id verbum legitur pro friaþva; iai---ijai in sijai Philipp. IV, 5; Col. IV, 6; aiï---aiji in saijiþ Cor. II, IX, 6; Gal. VI, 7, 8; eiha---eijha in freijhals Cor. II, III, 17 multisque aliis locis. Contra iu, pro quo antea iju scribi solebat, maxime in cod. A restituitur, in sium et siuþ Cor. II, II, 17; III, 3; VI, 16; XIII, 9; Eph. II, 8, 10; IV, 1; Philipp. III, 3.
Formula:Refa Vid. Esdr. II, 31 ubi anþaris vulgo omissum c. Complut. (ἑτέρου) addit; 39 þusundi ·iz·---χίλιοι δεκαεπτά, lectioni Complut. pro χίλιοι ἑπτά; Neh. V, 13 ab initio c. Complut. addit jah (καίγε); sic vs. 14 þiudanis (βασιλεῖ) post artarksairksaus Ἀρθασασθά et ibidem καὶ ἐγώ pro ἐγώ, nisi quod verbis transpositis ïk jah legit; paulo post cum vulgo scriptum sit βίαν αὐτῶν οὐκ ἔφαγον καὶ τὰς βίας τὰς πρώτας ἃς πρὸ ἐμοῦ ἐβάρυναν ἐπ᾽ αὐτούς, Goth. cum Complut. legit ἄρτον τῆς ἡγεμονίας μου οὐκ ἐφάγομεν, οἱ δὲ ἄρχοντες οἱ ἔμπροσθέν μου ἐβάρυναν ἐπὶ τὸν λαόν, convertit enim: hlaif fauramaþleis meinis ni matidedum. ïþ fauramaþljos þaiei vesum faura mis kauridedun þo managein; vs. 15 pro δίδραχμα cum Complut. legit σίκλους (sikle); pro ἐκτετιναγμένοι αὐτῶν ἐξουσιάζονται cum eodem libro παιδάρια αὐτῶν ἐκυρίευσαν (skalkos ïze fraujinodedun), et sic porro. Eum textus gothici cum complutensi consensum jam Speciminis editores indicaverunt, sed non omnibus locis id ab iis factum est, ubi Goth. cum illo libro conspirat.
Formula:Refa Vid. epistolam ad Leonem X summum episcopum, Complutensi praefixam.
Formula:Refa Vid. evangelia Marci et Lucae, epistolas ad Corinthios alteram, ad Ephesios, ad Thessalonicenses alteram, ad Timotheum priorem (ad h. l.) et ad Titum; abrupte incipiunt epistolae ad Galatas, et, quia cod. A inscriptiones et subscriptiones non habet, ad Timotheum altera; reliqua vero evangelia et epistolae, sunt ἀκέφαλα.
Formula:Refa Cf. Wetstenium l. l. pag. 305.
Formula:Refa Vid. epistolas ad Romanos, ad Corinthios utramque, ad Galatas, Ephesios, Colossenses, Thessalonicenses alteram. Caeterum quod explicit gothicum ustauh reddidimus, voce latina usi sumus, pro qua rectius perfecit dicendum erat; cf. Grimmium W. J. LXX pag. 34.
Formula:Refa Sic in cod. B esse solet.
Formula:Refa Sic in cod. A, qui etiam duas saepe subscriptiones conjunctas habet.
Formula:Refa Absolvit autem Euthalius illam operam anno 458. Vid. Mill. prolegg. 940 et 944. Caeterum in librorum fine illud explicit ponere, jam saeculo quarto Romanos esse solitos, ex Hieronymi epistola 28, 4 cognoscimus.
Formula:Refa Vid. Mill. prolegg. 941.
Formula:Refa Appositae sunt hae lectiones margini codicis B et quidem Cor. I, XV, 58; II, III, 4; V, 11; VIII, 1; IX, 1; XI, 29 (quarum quinque lectionum Euthalius quatuor tantum agnoscit). Gal. V, 2, 25; Eph. V, 1, 5; Philipp. I, 21; III, 1; IV, 1; Thess. I, III, 1; Philem. 12.
Formula:Refa In epistola ad Romanos, nisi in cod. Carol. ad XII, 1 i et ad XIII, 1 e, nullae divisiones adscriptae apparent; in priore ad Corinthios (cod. A) ad XI, 3 ponitur h (8), ad XIV, 26 ie (15) ad XV, 58 iz (17); legitur praeterea etiam ad XI, 25 e (5), qua Euthalianam divisionem indicari Castillionaeus existimat, cf. Knittelium pag. 384. In altera ad Corinthios legitur in cod. B ad I, 3 a (1). I, 15 b (2). II, 12 g (3). IV, 1 e (5). IV, 7 q (6). V, 12 z (7). VII, 4 h (8). VIII, 1 þ (9). IX, 3 i (10). XI, 21 ia (11); litteram d (4) Castillionaeus (ad II, I, 3) omissam aut ita interiisse dicit, ut nulla ejus vestigia deprehenderit; caeterum Euthaliana sectio prima ponitur ad I, 1; octava ad VII, 2; decima ad X, 1; undecima ad XI, 1: in cod. A duae tantum notantur sectiones ad V, 11 d (4) et ad VIII, 1 q (6), quae cum graecis omnino non congruunt. In epistola ad Galatas in cod. B ad II, 11 g (3). ad IV, 21 þ (9). ad V, 13 ia (11), ad VI, 11 ib (12), compluribus omissis; in cod. A ad III, 27 g (3); ad IV, 13 d (4). Epistola ad Ephesios cod. A ad II, 1 a (1). Epistola ac Thessalonicenses priore cod, B ad II, 17 b (2). III, 11 g (3). IV, 13 e (5). II, III, 6 e (5). 16 q (6). Tim. I, II, 1 d (4). V, 3 ia (11). VI, 11 iz (17). II, II, 14 e (5). IV, 1 h (8).
Formula:Refa Hos canones primus Lye editioni Benzelianae apposuit; qui ab Eusebianis discedunt, sunt hi: evangelio Matthaei: sect. md VI, 9: Eus. VI, 14; mq VI, 20: VI, 19; ne VII, 15: VII, 13; nþ VII, 19: VII, 21; jþ VIII, 22: VIII, 23; [Gothic 90]d X, 33: X, 32; rq XI, 16: XI, 14; rz XI, 18: XI, 15; tme XXVII, 51; XXVII, 52; evangelio Marci sect. b I, 4: Eus. I, 3: g I, 6: I, 4; þ l, 14: I, 15; ka II, 13: II, 14; kþ III, 13: III, 14; mq IV, 34: IV, 35; mz IV, 35: IV, 36; nq VI, 12: VI, 13; nh VI, 15: VI, 16; j VI, 18: VI, 21; jþ VI, 54: VI, 53; ud VII, 30: VII, 31; uq VII, 37: VIII, 1; pg VIII, 29: VIII, 30; [Gothic 90]d IX, 33: IX, 32; ra IX, 49: IX, 44; rb IX, 50: IX, 49; rih XI, 3: XI, 4; rl XII, 12: XII, 13; rnþ XIV, 8: XIV, 7; rpe XIV, 50: XIV, 49; r[Gothic 90]q XIV, 68: XIV, 69; r[Gothic 90]þ XV, 1: XV, 2; s XV, 2: XV, 3; sa XV, 3: XV, 4; sþ XV, 20: XV, 21; evangelio Lucae b I, 35: II, 6; g I, 36: II, 8; i III, 15: III, 16; ia III, 16: III, 17; ib. III, 17: III, 19; lb V, 10: V, 11; mh VI, 21: VI, 22; na VI, 26: VI, 25; jþ VII, 18: VII, 19; uh VIII, 11: VIII, 12; rpz XV, 3: XV, 4; r[Gothic 90] XV, 11: XV, 12; r[Gothic 90]b XVI, 13: XVI, 14; r[Gothic 90]þ XVII, 3: XVII, 4; sq XVII, 24: XVII, 25; siq XVIII, 14; XVIII, 15; ska XVIII, 27: XVIII, 29; ske XVIII, 43: XIX, 1; slg XIX, 35: XIX, 32; sld XIX, 37: XIX, 36; slq XIX, 40: XIX, 41; evangelio Joannis nq VI, 35: VI, 37; jg VI, 48: VI, 49; jd VI, 49: VI, 50; ua VI, 63: VI, 64; ub VI, 64: VI, 65; ug VI, 65: VI, 66; [Gothic 90]a X, 15: X, 16, [Gothic 90]b X, 16: X, 17; [Gothic 90]g X, 39: X, 40; rh XII, 27: XII, 28; rkq XIII, 36: XIII, 37; rlb XIV, 25: XIV, 26; rlz XV, 16: XV, 17; rlh XV, 17: XV, 18; rmd XV, 23: XV, 24; rme XV, 24: XV, 25; rmq XVI, 2: XVI, 1; rmz XVI, 4: XVI, 5; rmþ XVI, 15: XVI, 16; rne XVII, 25: XVII, 26; rjþ XVIII, 19: XVIII, 18; ruz XVIII, 28: XVIII, 29; ruþ XVIII, 35: XVIII, 34; r[Gothic 90] XIX, 6: XIX, 7. Praeterea canones in codice adscribere librarius nonnunquam omisit, desiderantur enim Matth. VII, 15 nq; VII, 17 nh; XXVII, 51 tmd; XXVII, 62 tna; Marc. XVI, 11 sld et 12 sle; Luc. IV, 24 ka; VI, 6 mb; VII, 11 jz; IX, 37 [Gothic 90]þ; X, 1 usque ad 10, 29 deinceps quinque sectionum numeri ab rz usque ad rib; X, 29 rkb; XVI, 13 r[Gothic 90]a; XVII, 7 sa; Joan. XV, 23 rmg.
Formula:Refa Vid. Zahnium ad Luc. XIX, 31 et Einleit. pag. 30, 2.
Formula:Refa Uti Castillionaeus Specim. praef. pag. XX, quem virum praestantissimum nunc, multo Ulfilae usu atque familiaritate edoctum, aliter sentire autumamus, ut ipse eos non laudet, qui sententiam illam ad verbum suam reddiderunt, quod fecit Aschbachius l. l. pag. 35.
Formula:Refa Vid. Grimmium de hac re docte, uti solet, disputantem Gramm. praef. p. XLVI editionis prioris.
Formula:Refa Vid. ad Marc. XII, 13, Luc. XVI, 16; XVII, 22; Thessal. I, V, 23.
Formula:Refa Vid. Heupelium l. l. 4, a, qui Franzii auctoritate permotus, versionis gothicae praestantiam ignorantis, id posuisse videtur.
Formula:Refa Vid. Scholzium I. prolegg. p. CXXI seqq.
Formula:Refa Quod ei laudi magis, quam vituperio tribuendum esse Zahnius existimat, Einleit. p. 33 [ Quos Griesbachius signat.].
Formula:Refa Einleitung in die göttlichen Schriften p. 279.
Formula:Refa Quos Griesbachius signat.
Formula:Refa Vide copiosius de noc codice loquentem Ihreum in dissertatione de codice Argenteo anni 1769 (Ulfil. illustrat. p. 184 seqq.) et praefatione in eumdem librum p. 3 sqq.; deinde Zahnium Einleitung p. 37 sqq.
Formula:Refa Viri docti codicem temporibus belli tricennalis Pragam delatum esse opinantes, idoneum argumentum, quo id probarent, adducere non potuerunt; jam seculo sexto decimo loco suo motum esse, cognoscitur e Richardi Streinii, Caesari Rudolpho II a consiliis et Matthiae archiducis palatio praefecti, libro sic inscripto: Apologia oder Schutzred uber des durchleuchtigsten Hauses Osterreich von weiland Kaiser Friderich I demselben anno 1156 erthailten ansechlichen Privilegio; eo enim in libro auctor postquam Otfridum wamba verbo obsceno pro ventre usum esse dixit, addit: dess auch aber jm gottischen Euangelj buech, dessen Sr. Kay: Maytt. original haben, zur befinden, id est, hanc vocem etiam apud gothicum evangelium occurrere, cujus exemplar genuinum asservatur, etc. Streinius autem cum anno 1601 obierit, codicem Argenteum, qui sine dubio idem est, quem ille ante oculos habuit, jam seculo XVI Pragam pervenisse non dubium est. Hanc notationem autem Schmellerus, vir doctissimus, cum nobis humanissime communicavit.
Formula:Refa Zahnius Einleit. p. 44 sq. quanti de la Gardie codicem emerit, diversas virorum doctorum sententia notat; quarum hae duae sunt rectae, una, qua thaleris sexcentis (intell. suecicis imperialibus), altera, qua quadringentis (intell. suecicis imper. bacc.) emisse dicitur; utraque enim summa aequiparat thaleros ducentos nostri aeris.
Formula:Refa Litteras impressas vel inustas esse primus Ihre contendere ausus est, quem secuti sunt Schönmeierus et Adelungius; argumenta autem, quae tamquam probantia Ihre affert, satis frigida esse jam Zahnius optime docuit et nos, cum illas nugas recolere taedeat, id tantum quaerimus, quomodo si illo tempore artis typographicae---nam eam cogitavisse illos viros doctos non dubium est---principia jam innotuerunt, ea ars tam longae oblivioni rursus tradi potuerit; deinde cur librarius duplices lineas duxerit, quarum si typos excussisset, ne una quidem opus erat.
Formula:Refa Ejus furti a nobis primum cogniti et nescio qua auctoritate in ephemeridibus publicis omnium fere gentium divulgati, Anglius quidam, qui codicem contulisset, accusatus est: sed neque nos hi accusatores sumus, neque Angli nomen nobis cognitum est, qui codicem eo consilio legerit, ut usum aliquem inde faceret; mirum autem est, quod alium codicem, qui evangelia gothica continuisset, Neapoli in Angliam delatum esse Itali palam professi sunt, vid. Castill. Specim praef. p. V.
Formula:Refa Apud Ihereum Ulfil. illustr. p. 87 falso 187 scriptum est.
Formula:Refa Vid. Knittelium p. 316 sqq.
Formula:Refa Hunc codicem ad Bobiense in Liguria coenobium pertinuisse, unde etiam bibliothecae Ambrosianae palimpsesti prodiere, datis ad Angelum Maium litteris docuit v. c. Niebuhr, et eo quoque pertinuit alius, in bibliotheca Vaticana asservatus, homiliarum gothicarum fragmenta continens (Skeireins) CAST. in Addend. ad epistolam Corinth. alteram p. 83, unde Adelungium suspicantem, codicem Carol. in Hispania, Visigothorum sede, scriptum esse, erravisse apparet.
Formula:Refa Vid. Castill. Specim. praef. p. IV sq. XV sqq.
Formula:Refa Quatuor D. N. Jesu Christi evangeliorum versiones perantiquae duae, gothica scil. et anglosaxonica, quarum illam ex celeberrimo cod. Arg. nunc primum depromsit Fr. Junius. Accessit et glossarium gothicum. Dortrechti 1665 (Amstelodami 1684) 2 voll. 4.
Formula:Refa D. N. Jesu Christi SS. Evangelia ab Ulfila Gothorum in Moesia episcopo circa annum a nato Christo CCCLX ex graeco gothice translata, nunc cum parallelis versionibus sueco-gothica, norraena l. islandica et vulgata latina edita Stockholmiae, 1671, 4. cf. Eberti Allgemeines bibliograph. Lexicon II, p. 991.
Formula:Refa Sacrorum evangeliorum versio gothica ex cod. Arg. emendata atque suppleta cum interpretatione latina et adnotationibus E. Benzelii edidit, observationes suas adjecit et grammaticam gothicam praemisit E. Lye, Oxonii 1750, 4.
Formula:Refa Id exemplar, quod postremo in Heinatii, professoris Francofurtensis, possessionem venit, indeque nomine Heynatii manuscriptum vocatum est, Zahnius deinde in consilium adhibuit.
Formula:Refa Joannis ab Ihre scripta versionem Ulfilanam et linguam maeso-gothicam illustrantia ab ipso doctissimo auct re emendata novisque accessionibus aucta, jam collecta et una cum aliis scriptis similis argumenti edita ab A. F. Büsching, Berolini 1773, 4. In hujus libri appendice etiam Joannis Gordoni, jurisconsulti Edinburgensis, Specimen animadversionum criticarum in priscam evangeliorum versionem gothicam continetur, optimarum observationum plenum et dolendum, quod non plura de eo linguae gothicae peritissimo atque subactissimi judicii viro habemus.
Formula:Refa Ulfilas gothische Bibelübersetzung nach Ihrens Text, mit einer grammatischwörtlichen lateinischen Uebersetzung, samt einer Sprachlehre und einem Glossar ausgearbeitet von F. K. Fulda, das Glossar umgearbeitet von W. F. H. Reinwald, etc. herausgegeben von J. Chr. Zahn, Weissenfels 1805, 4.
Formula:Refa Ulphilae versionem gothicam nonnullorum capitum epistolae Pauli ad Romanos e litura cujusdam ms. rescripti, qui in augusta apud Guelpherbytanos bibliotheca adservatur, etc., eruit, commentatus est datque foras F. A. Knittel 1762, 4. Eam editionem textum accuratissime lectum et erutum continere si Ebertus l. I. p. 992 dicit, aut immerita laude eam sustulit, aut de re sibi parum comperta confidentius judicavit; nam Knittelius, quae facilia lectu sunt in codice, recte legit, in iis, quae aliquanto sunt difficiliora saepius erravit, linguae autem gothicae proprietates et plane incognitae fuerunt.
Formula:Refa Horum virorum alter, qui libellum sic inscripsit: The gothic gospel of St. Matthew from the codex Argenteus of the fourth century with the corresponding English or Saxon from the Durham book of the eigth century, etc. by S. Henshall, London 1807, 8. Ad textus emendationem non solum nihil contulit, sed etiam falsis verborum distractionibus aut copulationibus eum foede maculavit; adnotationes autem textui subjectae tam sunt perversae atque ineptae, ut, quae commemorentur, non sint dignae. Multo melius Schmellerus Matthaei fragmenta edidit hoc in libello: Evangelii secundum Matthaeum versio francica seculi IX nec non gothica sec. IV quoad superest, Stuttgart 1827, 8. Is enim vir doctissimus textum, e Zahnii editione haustum, quam emendatissime potuit, edidit, a que etiam primus fragmentis, e codice Ambrosiano detectis, auxit.
Formula:Refa Ulphilae partium ineditarum in Ambrosianis palimpsestis ab Angelo Majo repertarum specimen conjunctis curis ejusdem Maji et C. O. Castillionaei editum, Mediolani 1819, 4.---Ulphilae versio gothica epistolae D. Pauli ad Corinthios secundae, quam, etc. edidit C. O. Castillionaeus, Mediol. 1829.---Gothicae versionis epistolarum D. Pauli ad Romanos, ad Corinthios primae, ad Ephesios, quae supersunt, etc., edidit C. O. Castillionaeus, Mediol. 1834.---Gothicae versionis epistolarum D. Pauli ad Galatas, ad Philippenses, ad Colossenses, ad Thessalonicenses primae, quae supersunt, etc., edidit C. O. Castillionaeus, Mediol. 1835.---Gothicae versionis epistolarum D. Pauli ad Thessalonicenses secundae, ad Timotheum, ad Titum, ad Philemonem, quae supersunt, etc., edidit C. O. Castillionaeus Mediol. 1839.
