Prodromus florae Novae Hollandiae et Insulae van-Diemen

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Characteres plantarum quas annis 1802—1805 per oras utriusque insulæ collegit et descriptsit Robertus Brown; insertis passim aliis speciebus auctore hucusque Banksianis, in primo itinere navachi Cook detectis
1810

PRODROMUS

FLORAE NOVÆ HOLLANDIÆ

ET

INSULAE VAN-DIEMEN,

EXHIBENS

CHARACTERES PLANTARUM

QUAS

ANNIS 1802—1805

PER ORAS UTRIUSQUE INSULÆ COLLEGIT ET DESCRIPSIT

ROBERTUS BROWN;

INSERTIS PASSIM ALIIS SPECIEBUS AUCTORE HUCUSQUE

COGNITIS, SEU EVULGATIS, SEU INEDITIS, PRÆSERTIM

BANKSIANIS,

IN PRIMO ITINERE NAVARCHI COOK DETECTIS


VOL. I.


LONDINI:
TYPIS RICHARDII TAYLOR ET SOCIOS, IN CŒMETERIO

SANCTI PAULI.


1810



VIRO ILLUSTRI

JOSEPHO BANKS,

REGI A CONSILIUS INTIMIS,

BARONETO, ORDINIS BALNEI EQUITI,

SOCIETATIS REGALIS LONDINENSIS PRÆSIDI,

BOTANICORUM PRINCIPI,

HOCCE OPUS

QUOD IPSE CONSIELIS PATROCINIOQUE PROMOVIT,

INVENTIS PROPRIIS ADORNAVIT,

ET

OB BENEFICIA NUNQUAM OBLIVISCENDA,

IN

SUMMÆ OBSERVANTIÆ GRATISSIMIQUE ANIMI

TESTIMONIUM,

OFFERT

AUCTOR.


"Semen plantarum principium et finis recte quidem sed vix satis attenditur in negotio ordinationis ipsarum. Non videtur manentum e??e in aspectu externo; est aliquod ultra et intra vasculum et corticum, quod inspici meretur acilicet nucleus et germen. Hoc praeciprium est in semine : hujus etiam in methodo haberi debet ratio et potest, siquid in ipsa seminalis Plantula, utut parvula quibusdam et abicondita, jam dum tamen figuram suam habet certam et locum, tam constans in hisce suis diversis per genera modis, ac in ullo alio quocunque apparatii. Liceat ergo consensum requirer Characteris interni quando vi externi volunt conjungi plantae. Certe classes illae plantarum tam ampliores quam meliores quas tem?re explodere nullus ausit botanicorum, suorum aeque germinum intus habem modum conformiter ac extern seminum" Rudolph. Jacob. Camerarius (auno 1719.) in Ephemerid. natur. curios. cent. 10. p. 159.


PRAEMONENDA

PAUCA quæ ad hocce volumen necessarie præmonenda duxi, ejusdem imperfectiones potissimum spectant, et Siglas nonnullas, necnon terminum unum alterumve vel novum vel sensu peculiari usurpatum exponant.

Alique autem de raione operis, cum altero volumine, totum absolvente, et propediem prelo mandando, aptius dicenda erint.

Floram hancce per partes editurus, necessitatem fere absolutam perspexi methodi naturalis adhibendi, quia hac via solum hallucinationes graviores evitandas, præcipue in novis generibus constiuendis, quibus eminet Nova Hollandia, sperare possem.

Jussæanam methodum itaque sequutus sum, cujus ordines pterique vere naturales, licet eorum classica dispositio, concedente Auctore non minus candido quam docto, sæpe artificialis, et quandoque, ut mihi videatur, principiis ambiguis innixa.

Nec vero pro illa aliam substituere tentavi, nec de ordinum serie admodum solicitis fui, ipsa natura enim, corpora organica reticulatim potius quam catenatim connectens, talem vix agnoverit.

In tanto viro corrigendo semper circumspectus sui, tamen, reccatiorum propriisque observationibus ductus, movos aliquos ordines proponere, aliosque nonnullos artius aliterve circumscribere ausus sum.

Ordinum diagnoses, quæ e descriptionibus ad plerosque præfixia sæpius deduci possunt, raro scorsum dedi; hae vero quantum licuerit, una cum characteribus generum abbreviatis secundum systema Linneanum dispositis, necnon Acotyledonum ordinibus, nune posthabitis, cum altero volumine tradendæ eruit, huic præfigendae.

...