Sepulcrum Basilii Bessarionis (1682)

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Sepulcrum Basilii Bessarionis (1682)
Inscriptio in altero sepulcro Cardinalis Basilii Bessarionis (Ecclesia Sanctorum Apostolorum, Roma)
AD 1682


D O M
BESSARIONI TRAPEZVNTIO HVIVS BASILICÆ S·R·E·PRESB·CARD·EPO TVSCVLANO
QVI EX ORD.S.BASILII AD ARCHIERATVM NICÆNVM PRIMO DEIN AD PATRIARCHATV CONSTANT.EVECTVS
GRÆCÆ PARITER ET LATINÆ ECCLESIÆ CONCORDIA INTER VTRAQUE STRENVE AC FELICITER PROMO…
PIETATE, MODESTIA, PRVDENTIA, RELIGIONE, DOCTRINA ILLVXIT·
LEGATUS AD PRECIPVOS EVROPÆ PRINCIPES ET RESPVBLICAS
PACEM CHRISTIANIS ASSERVIT, BELLVM EXCIVIT IN TVRCAS·
VENETIIS INSIGNEM BIBLIOTHECAM PVBLICÆ COMODITATI DICAVIT·
PERMVLTIS LATINE AC GRAECE EDITIS LIBRIS, ELOQVIO, ET SCIENTIA SVI NOMINIS DECUS AVXIT·
VIROS DOCTISSIMOS NON SOLUM HABVIT FAMILIARES SED ETIAM IN FAMVLATV·
PARCVS SIBI LIBERALIS IN PAVPERES, ARIS CVLTVM, NITOREM REDDIDIT SACRIS ÆDIBVS,
QVARUM ALIQVAS A FUNDAMENTIS EREXIT, PLVRES RESTITVIT·
BASILICAM HANC S·S·XII·APOSTOLORVM INGENTIBVS MAXIMISQUE BENEFICIIS LOCVPLETATAM,
EXTRVCTO COENOBIO, AMOTIS CANONICIS S·FRANCISCI FRATRIBVS CONVENTVALIBVS ATTRIBVIT·
VT QVORVM INDVSTRIA SEDES APCA CONCILIANDAM ORIENTALEM CV OCCID.ECCLISIA VTI CONSVE…
PERENNE EISDEM IMPENSI LABORIS MANERET PRÆMIVM ERGA EVNDEM ORDINEM VOLVTATIS MONVMENTVM
EX GALLICA LEGATIONE REDVX EXTREMVM RAVENNA CLAVSIT DIEM A·M·CCCC·LXXII
MORTALITATIS SVÆ EXVVIIS HVIC EIDEM TEMPLO LEGATIS·
CVIVS FORIBVS MVNIFICENTISSIMI BENEFACTORIS IMMORTALIBVS MERITIS
PATRIBVS EIVSDEM CONVENTVS ASTIPVLANTIBVS
GRATAS LICET IMPARES OBSEQVII NVSQVAM INTERITVRI REPENDIT VICES
F.IOANNES BAPTISTA ?ELTRAMVS A… ROM.ARCH.S.S.DOGMATVM PROFESSOR
AN.SAL.MDCLXXXII